Columella, De re rustica
1 Longitudo, quæ debeat esse malleoli, parum certa est, quoniam sive crebras gemmas habet, brevior faciendus est; seu raras, longior. Ac tamen 1 nec maior pede nee dodrante minor esse debet: hic ne per summam 2 terræ sitiat æstatibus; ille ne depressus altius cum adoleverit, exemptionem difficilem præbeat. Sed hæc in plano. Nam in clivosis,ubi terra decurrit, potest palmipedalis deponi. 2 Vallis et uliginosi campi situs patitur etiam trigemmem, qui est paulo minor dodrante, longior utique semipede. Isque non ab eo trigemmis dictus est quod omnino trium oculorum est, cum fere circa plagam, qua matri abscisus est, plenus sit germinum; sed quod his exceptis quibus est frequens in ipso capite tres deinceps articulos totidemque gemmas habet. Super cetera illud quoque sive malleolum sive viviradicem serentem præmoneo, ne semina exarescant, immodicum ventum solemque vitare, qui uterque non incommode arcetur obiectu vestis aut cuiuslibet densi teguminis. 3 Verumtamen præstat eligere sationi silentis vel certe placidi spiritus diem.Nam sol umbraculis facile depcllitur. Sed illud etiam, quod nondum tradidimus, ante quam disputationi clausulam imponamus, dicendum est: uniusne an plurium generum vites habendæ sint, eæque separatæ ac distinctæ specialiter, an confusæ et mixtæ catervatim. Prius disseremus de eo quod primum proposuimus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
