Columella, De re rustica
1 Area quoque si terrena erit, ut sit ad trituram satis habilis, primum radatur, deinde confodiatur,1 permixtis paleis cum amurca, quæ salem non accepit, et rigetur; 2 nam ea res a populatione murum formicarumque frumenta defendit. Tum æquata paviculis vel molarilapide condensetur et rursus superiectis paleis inculcetur atque ita solibus siccanda relinquatur. 2 Sunt tamen, qui prati subiacentem Favonio partem trituræ destinant areamque demessa faba et iniecta expoliunt; nam dum a pecudibus legumina proculcantur, etiam herbæ ungulis atteruntur, atque ita glabrescit et fit idonea frumentis area.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
