Columella, De re rustica
1 Sed Iulius Atticus prætorto capite et recurvato, ne pastinum 5 effugiat, prædictum semen demersit. Pastinum autem vocant agricolæ ferramentum bifurcum, quo semina panguntur. Unde etiam repastinari dictæ sunt vineæ veteres quæ refodiebantur, hæc enim propria appellatio restibilis vineti erat; nunc antiquitatis imprudens consuetudo quicquid emoti soli vineis præparatur, repastinatum vocat. Sed redeamus ad propositum. 2 Vitiosa est, ut mea fert opinio. Iulii Attici satio, quæ contortis capitibus malleolum recipit; eiusque rei vitandæ non una ratio est. Primum quod nulla stirps ante quam deponatur vexata et infracta melius provenit quam quæ integra et inviolata sine iniuria deposita est; deinde quicquid recurvum et sursum versus spectans demersum est, cum tempestivum eximitur, in modum hami repugnat obluctanti fossori, et velut uncus infixus solo, ante quam extrahatur, pracrumpitur. Nam fragilis est ea parte materia, qua torta et recurvata, cum deponeretur, ceperat vitium; propter quod præfractam maiorem partem radicum amittit. 3 Sed ut incommoda ista præteream, certe illud, quod est inimicissimum, dissimulare nequeo; nam paulo ante, cum de summa parte sarmenti disputarem, quam sagittam dixeram vocitari, colligebam fere intra quintam vel sextam gemmam,quæ sint proximæ veteri sarmento, 4 fructum edi.Hanc ergo fecundam partem consuluit, qui contorquet malleolum; quoniam et ea pars, quæ duplicatur, tres gemmas vel quattuor obtinet, et reliqui duo vel tres fructuarii oculi penitus in terram deprimuntur,mersique non materias sed radices creant.Ita evenit ut quod in sagitta non serenda vitaverimus id sequamur in eiusmodi malleolo, quem necesse est longiorem facere si volumus detortum depangere. Nec dubium quin gemmæ cacumini proximæ, quæ sunt infecundæ, in eo relinquantur, ex quibus pampini pullulant vel steriles vel certe minus feraces, quos rustici vocant racemarios. 5 Quid quod plurimum interest ut malleolus, qui deponitur, ea parte qua est a matre decisus, coalescat, et celeriter cicatricem ducat? Nam si id factum non est, velut per fistulam ita per apertam vitis medullam nimius umor trahitur, idemque truncum cavat; unde formicis aliisque animalibus, quæ putrefaciunt crura vitium, latebræ præbentur. Hoc autem evenit retortis seminibus; cum enim per exemptionem imæ partes eorum præfractæ sunt, apertæ medullæ deponuntur; atque inrepentibus aquis prædictisque animalibus celeriter senescunt. Quare pangendi optima est ratio recti malleoli, cuius imum caput, cum consertum est bifurco pastini, angustis faucibus ferramenti facile continetur ac deprimitur; idque sarmentum sic demersum citius coalescit. Nam et radices e capite, qua recisum est, emittit, eæque cum accreverunt cicatricem obducunt, et alioquin plaga ipsa deorsum spectans non tantum recipit umorem quantum illa quæ reflexa et resupina more infundibuli per medullam transmittit quicquid aquarum cælestium superfluxit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
