Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 2, cap. 18

1 Fænum autem demetitur optime ante quam inarescat;nam et largius percipitur et iucundiorem cibum pecudibus præbet. Est autem modus in siccando, ut neque peraridum neque rursus viride colligatur, alterum quod omnem sucum si amisit, stramenti vicem obtinet, alterum si nimium retinuit, in tabulato putrescit ac sæpe, cum concaluit, ignem creat et incendium. Non numquam etiam, cum fænum cecidimus, imber oppressit; quod si permaduit, inutile est udum movere, meliusque patiemur superiorem partem sole siccari. 2 Tunc demum convertemus et utrimque siccatum coartabimus in strigam atque ita manipulos vinciemus. Nec omnino cunctabimur, quo minus sub tectum congeratur, vel si non competet, ut aut in villam fænum portetur aut in manipulum colligatur, certe quicquid ad eum modum, quem debet, siccatum erit, in metas exstrui conveniet easque ipsas in angustissimos vertices exacui. 3 Sic enim commodissime fænum defendetur a pluviis, quæ etiam si non sint, non alienum tamen est prædictas metas facere, ut si quis umor herbis inest, exsudet atque excoquatur in acervis. Propter quod prudentes agricolæ quamvis iam inlatum tecto non ante componunt, quam per paucos dies temere congestum in se concoqui et defervescere patiantur. Sed iam fænisicia insequitur cura messis, quam ut recte possimus percipere, prius instrumenta præparanda sunt, quibus fruges coguntur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑