Columella, De re rustica
1 Perticarum iugum fortius minusque operosum est.4 Harundines pluribus operis iugantur, quoniam et pluribus locis nectuntur. Eæque inter se conversis cacuminibus vinciendæ sunt, ut æqualis crassitudo totius iugi sit; nam si cacumina in unum competunt, imbecillitas eius partis gravata pondere iam maturum fructum prosternit, et canibus ferisque reddit obnoxium. 2 At cum iugum in fascem pluribus harundinibus alterna cacuminum vice ordinatum est, fere quinquennii præbet usum. Neque enim alia est ratio putationis aut ceteræ culturæ quam quæ primi biennii. Nam et autumnalis ablaqueatio sedulo facienda, nec minus vacantibus palis propagines applicandæ; hoc enim opus numquam intermittendum est, quin omnibus in- 3 stauretur annis. Neque enim ea quæ seruntur a nobis, immortalia esse possunt; ac tamen æternitati eorum sic consulimus ut demortuis seminibus alia substituamus, nec ad occidionem universum genus perduci patiamur complurium annorum neglegentia. Quin etiam crebræ fossiones dandæ, quamvis possit una detrahi culturæ prioris anni. Pampinationes quoque sæpe adhibendæ; neque enim satis est semel aut iterum tota æstate viti detrahere frondem supervacuam. 4 Præcipue autem decutienda sunt omnia quæ infra trunci caput egerminaverunt. Item si oculi singuli sub iugo binos pampinos emiserint, quamvis largum fructumostendant, detrahendi sunt singuli palmites, quo lætior, quæ superest materia, consurgat et reliquum melius educet fructum. Post quadragesimum et alterum mensem percepta vindemia sic instituenda est putatio ut summissis pluribus flagellis vitis in stellam dividatur. 5 Sed putatoris officium est pedali fere spatio citra iugum vitem compescere, ut e capite, quicquid teneri est, per bracchia emissum provocetur, et per iugum inflexum præcipitetur ad eam mensuram quæ terram non possit contingere. Sed modus pro viribus trunci servandus est, ne plures palmites summittantur quam quibus vitis sufficere queat. Fere autem prædicta ætas læto solo truncoque tres materias, raro quattuor desiderat, quæ per totidem partes ab alligatore dividi debent. 6 Nihil enim refert iugum in stellam decussari atque diduci,nisi et palmites adiunguntur.Quam tamen formam non omnes agricolæ probaverunt; nam multi simplici ordine fuere contenti. Verum stabilior est vinea, et oneri sarmentorum et fructui ferendo, quæ ex utraque parte iugo divincta pari libramento velut ancoris quibusdam distenditur. Tum etiam per plura bracchia materias diffundit, et facilius eas explicat undique subnixa,quam quæ in simplici eantherio frequentibus palmitibus stipatur. 7 Potest tamen, si vel parum late disposita vinea vel parum fructuosa cælumque non turbidum nec procellosum habeat, uno iugo contenta esse. Nam ubi magna vis et incursus est pluviarum procellarumque, ubi frequentibus aquis vitis labefactatur, ubi præcipitibus clivis velut pendens plura præsidia desiderat; ibi quasi quadrato firmanda est agmine. 8 Calidis vero et siccioribus locis in omnem partem iugum porrigendum est, ut prorepentes undique pampini iungantur, et condensati cameræ more, terram sitientem obumbrent. Contra pluviis et frigidis et pruinosis regionibus simplices ordines instituendi; nam et sic facilius insolatur humus, et fructus percoquitur, perflatumque salubriorem habet;fossores quoque liberius et aptius iactant bidentes, meliusque perspicitur a custodibus fructus et commodius legitur a vindemiatore.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
