Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 2, cap. 17

1 Cultus autem pratorum magis curæ quam laboris est. Primum ne stirpes aut spinas 4 validiorisve 5 incrementi herbas inesse patiamur, atque alias ante hiemem per autumnum exstirpemus, ut rubos, virgulta, iuncos, alias sic vellamus, ut 6 intuba ac solstitialis spinas; ac 7 neque suem velimus impasci, quoniam rostro suffodiat et cespites excitet, neque pecora maiora, nisi cum siccissimum solum est, quia udo demerguntur ungulæ 8 et atterunt scinduntque radices herbarum. 2 Tum deinde asperiora et pendula loca mense Februario luna crescente fimo iuvanda sunt, omnesque lapides et si qua obiacent falcibus obnoxia colligi debent ac longius exportari summittique pro natura locorum aut temperius aut serius. Sunt etiam quædam prata situ vetustatis obducta, quibus mederi solent agri- colæ veteres vel eraso musco seminibusque de tabulate superiectis vel ingesto stercore; quorum neutrum tantum prodest quantum si cinerem sæpius ingeras. 3 Ea res muscum enecat. At tamen pignora sunt ista remedia, cum sit efficacissimum de integro locum exarare. Sed hæc, si prata accessimus,facere debemus; sin autem nova fuerint instituenda vel antiqua renovanda—nam multa sunt, ut dixi, quæ neglegentia exolescant et fiant sterilia, eaque expedit interdum etiam frumenti causa exarare, quia talis ager post longam desidiam lætas segetes adfert—igitur eum locum, quem prato destinaverimus, æstate proscissum subactumque protinus per autumnum rapis vel napo vel etiam faba conseremus; 4 insequente deinde anno, frumento. Tertio diligenter arabimus omnesque validiores herbas et rubos et arbores, quæ interveniunt, radicitus exstirpabimus, nisi si fructus arbusti id facere nos prohibuerit. Deinde viciam permixtam seminibus fæni seremus, tum glæbas sarculis resolvemus et inducta crate coæquabimus grumosque, quos ad versuram plerumque fractæ faciunt crates, disiciamus ita, necubi ferramentum fænisecis possit offendere. 5 Sed eam viciam non convenit ante desecare, quam permaturuerit et aliqua semina subiacenti solo iecerit. Tum fænisecas eam oportet recidere ac deinde rigari,si fuerit facultas aquæ et si tamen terra densior est; nam in resoluta humo non expedit inducere maiorem vim rivorum, prius quam conspissatum fuerit et herbis colligatum solum,quoniam impetus aquarum proluit terram nudatisque radicibus gramina non patitur coalescere. 6 Propter quod ne pecora quidem oportet teneris adhuc et subsidentibus pratis immittere, sed quotiens herba prosiluerit, falcibus desecare; nam pecudes, ut ante iam dixi, molli solo infigunt ungulas atque interruptas non sinunt herbarum radices serpere et condensari. Altero tamen anno minora pecora post fænisicia permittemus admitti, si modo siccitas et conditio loci patietur. 7 Tertio deinde cum pratum solidius ac durius erit, poterit etiam maiores recipere pecudes. Sed in totum curandum est, ut secundum Favonii exortum mense Februario circa Idus immixtis seminibus fæni macriora loca et utique celsiora stercorentur. Nam editior divus præbet etiam subiectis alimentum, cum superveniens imber aut manu rivus perductus sucum stercoris in inferiorem partem secum trahit. Atque ideo fere prudentes agricolæ etiam in aratis collem magis quam vallem stercorant, quoniam, ut dixi, pluviæ semper omnem pinguiorem materiam in ima deducunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑