Columella, De re rustica
1 Sæpe etiam vel gravitate longioris itineris,1 vel cum in proscindendo aut duriori solo aut obviæ radici obluctatur,2 convellit armos. Quod cum accidit, e prioribus cruribus sanguis mittendus est: si dextrum armum læsit, in sinistro; si lævum, in dextro; si vehementius utrumque vitiavit, item in posterioribus cruribus venæ 3 solventur. Præfractis cornibus linteola sale atque aceto et oleo imbuta superponuntur, ligatisque per triduum eadem infunduntur. 2 Quarto demum axungia pari pondere cum pice liquida, et cortice pineo levigata imponitur. Et ad ultimum cum iam cicatricem ducunt, fuligo infricatur. Solent etiam neglecta ulcera scatere verminibus: qui si mane perfunduntur aqua frigida, rigore contracti decidunt. Vel si hac ratione non possunt eximi, marrubium aut porrum conteritur, et admixto sale imponitur. Id celerrime necat prædicta animalia. 3 Sed expurgatis ulceribus confestim adhibenda sunt linamenta cum pice et oleo vetereque axungia, et extra vulnera eodem medicamenta circumlinenda, ne infestentur a muscis, quæ ubi ulceribus insederunt, vermes creant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
