Columella, De re rustica
1 Eadem ratio est in transferendo malleolo. Nam secundo autumno, si cæli et loci qualitas patitur, commodissime post Idus Octobris exemptus conseritur: 2 sin autem aliqua terræ vel æris repugnat iniuria, tempestivitas eius in proximum ver differtur. Neque diutius in vineis relinquendus est, ne soli 3 vires absumat et ordinaria semina infestet: quæ quanto celerius liberata sunt consortio viviradicum, tanto facilius convalescunt. At in seminario licet trimam atque etiam quadrimam vitem resectam vel anguste putatam custodire, quianon consulitur vindemiæ. 2 Cum mensem tricesimum excessit posita vinea, id est tertio autumno, vehementioribus statuminibus statim impcdanda est, idque non ut libet aut fortuito faciendum. Nam sive prope truncum deponiturpalus, pedali tamen spatio recedendum est, ne aut premat aut radicem vulneret, et ut fossor tamen ab omni parte semina circumfodiat. 3 Isque palus sic ponendus est, ut frigorum et Aquilonum excipiat violentiam, vitemque protegat; sive medio interordinio pangetur, vel deponcndusest vel, prius paxillo perforato solo, altius adigendus, quo facilius et iugum et fructum sustineat. Nam quanto propius truncum ridica statuitur, etiam leviter defixa stabilior est; quoniam contingensvitem mutua vice sustinetur et sustinet. 4 Statuminibus deinde firmiora iuga sunt illiganda,eaque vel saligneis perticis vel compluribus quasi fasciculis harundinum conectuntur, ut rigorem habeant nec pandentur onere fructuum. Nam binæ iam materiæ singulis seminibus summittendæ erunt; nisi si tamen gracilitas vitis alicuius angustiorem putationem desiderant cuius unus palmes atque idem paucorum oculorum erit relinquendus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
