Columella, De re rustica
1 Exigue umidum pastinatum sationi convenit; melius tamen vel arido quam lutoso semen committitur. Idque cum supra summam scrobem compluribus internodiis productum est, quod de cacumine superest, duabus gemmis tantum supra terram relictis amputatur, et ingesta humo scrobis completur.6 Coæquato deinceps7 pastinato malleolus ordinariis vitibus interserendus; 8 eumque sat erit medio spatio, quod vacat inter vites, per unam lineam depangere. 2 Sic enim melius et ipse convalescet,et ordinariis seminibus modice vacuum solum ad culturam præbcbitur. In eadem deinde linea, in qua viviradix obtinebit ordinem suum, præsidii causa, quorum ex numero propagaripossit in locum demortuæ vitis, quinque malleoli pangendi sunt per spatium pedale; isque pes ita medio interordinio sumitur ut ab utraque vite paribus intervallis distet. 3 Tali consitioni Iulius Atticus abunde putat esse malleolorum sedecim milia. Nos tamen plus quattuor milibus conserimus, quia neglegentia cultorum magna pars deperit, et interitu seminum cetera, quæ virent, rarescunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
