Columella, De re rustica
1 Atque hæc arator exsequi poterit, si non solum quæ rettuli genera pabulorum providerit, verum etiam copiam fæni, quo melius armenta tueatur, sine quibus terram commode moliri difficile est; et ideo necessarius ei cultus est etiam prati, cui veteres Romani primas in agricolatione tribuerunt. 2 Nomen quoque indiderunt ab eo, quod protinus esset paratum nec magnum laborem desideraret. Marcus quidem Porcius et illa commemoravit, quod nec tempestatibus adfligentur ut aliæ partes ruris minimeque sumptus egens per omnis annos præberet reditum neque eum simplicem, cum etiam in pabulo non minus redderet quam in fæno. 3 Eius igitur animadvertimus duo genera, quorum alterum est siccaneum, alterum riguum. Læto pinguique campo non desideraturinfluens rivus, meliusque habetur fænum, quod suapte natura sucoso gignitur solo, quam quod inrigatum aquis elicitur; quæ tamen sunt necessariæ, si macies terræ postulat. Nam et in densa et resoluta humo, quamvis exili, pratum fieri potest, cum facultas inrigandi datur. 4 Ac nec campus concavæ positionis esse neque collis præruptæ debet: ille ne collectam diutius contineat aquam, hic ne statim præcipitem fundat. Potest tamen mediocriter acclivis, si aut pinguis est aut riguus ager, pratum fieri. 5 At planities maxime talis probatur, quæ exigue prona non patitur diutius imbres aut influentis rivos immorari, sed ut quis eam supervenit umor, lente prorepit.Itaque si palus in aliqua parte subsidens restagnat, sulcis derivanda est, quippe aquarum abundantia atque penuria graminibus æque est exitio.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
