Columella, De re rustica
1 Mox vere transacto sequitur, ut dixi, mellis vindemia,2 propter quam totius anni labor exercetur. Eius maturitas intelligitur cum animadvertimus fucos ab apibus expelli ac fugari. Quod est genus amplioris incrementi, simillimum api, sed, ut ait Vergilius, ignavum pecus, et immune,3 sine industria favis assidens. 2 Nam neque alimenta congerit, et ab aliis invecta consumit. Verumtamen ad procreationem sobolis conferre aliquid hi fuci videntur insidentes seminibus, quibus apes figurantur. Itaque ad fovendam novam prolem familiarius admittuntur. Exclusis deinde pullis, extra tecta proturbantur, et ut idem ait, a præsepibus arcentur. 3 Hos quidam præcipiunt in totum exterminari oportere. Quod ego Magoni consentiens faciendum non censeo, verum sævitiæ modum adhibendum. Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quæ, cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores: nec rursus multitudinem prædonum coalescere patiendum est, ne universas opes alienas diripiant. 4 Ergo cum rixam fucorum et apium sæpius committi videris, adapertas alvos inspicies,ut sive semipleni favi sint, differantur: sive iam liquore completi, et superpositis ceris tamquam opereulis obliti, demetantur. Dies vero castrandi fere matutinus occupandus est. Neque enim convenit æstu medio exasperatas apes lacessiri.Duobus autem ferramentis ad hunc usum opus est, sesquipedali vel paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus ex utraque parte acie lata, uno capite aduncum habens scalprum; alterum prima fronte planum et acutissimum: quo melius hoc favi succidentur,illo eradantur, et quidquid sordidum deciderit, attrahatur. 5 Sed ubi a posteriore parte, qua nullum .est vestibulum, patefactum fuerit alveare, fumum admovebimus factum galbano vel arido fimo. Ea porro vase fictili prunis immixta conduntur: idque vas ansatum simile angustæ ollæ figuratur, ita ut altera pars sit acutior, per quam modico foramine fumus emanet: altera latior, et ore paulo latiore, 6 per quam possit afflari. Talis olla cum est alveari obiecta, spiritu admotofumus ad apes promovetur.Quæ confestim nidoris impatientes in priorem partem domicilii, et interdum extra vestibulum se conferunt. Atque ubi potestas facta est liberius inspiciendi, fere, si duo sunt examina, duo genera quoque favorum 7 inveniuntur. Nam etiam in concordia suum quæque plebs morem figurandi ceras fingendique servant. Sed omnes favi semper cavearum tectis et paululum ab lateribus adhærentes dependent, ita ne solum contingant: quoniam id præbet examinibus iter. 8 Ceterum figura cerarum talis est, qualis et habitus domicilii. Nam et quadrata et rotunda spatia nec minus longa suam speciem velut formæ quædam favis præbent. Ideoque non semper eiusdem figuræ reperiuntur favi. Sed hi qualescunque sint non omnes eximantur. Nam priore messe, dum adhuc rura pastionibus abundant, quinta pars favorum; posteriore, cum iam metuitur hiems, tertia relinquenda est. 9 Atque hic tamen modus non est in omnibus regionibus certus: quoniam pro multitudine Horum et ubertate pabuli apibus consulendum est. Ac si ceræ dependentes in longitudinem decurrunt, eo ferramento, quod est simile cultro, insecandi sunt favi, deinde subiectis duobus bracchiis excipiendi, atque ita promendi: sin autem transversi tectis cavearum inhærent, tunc scalprato ferramento est opus, ut adversa fronte impressi desecentur. 10 Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui maxime integri ac melle pleni, et siqui pullos continent, ut examini progenerando reserventur. Omnis deinde copia favorum conferenda est in eum locum, in quo mel conficere voles, linendaque sunt diligenter foramina parietum et fenestrarum, nequid sit apibus pervium, quæ velut amissas opes suas pertinaciter vestigant, et persecutæ consumunt. Itaque ex iisdem rebus fumus etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare tentantes. 11 Castratæ deinde alvi si quæ transversos favos in aditu habebunt, convertendæ erunt, ut alterna vice posteriores partes vestibula fiant. Sic enim proxime cum castrabuntur, veteres potius favi quam novi eximentur, ceræque novabuntur,quæ tanto deteriores sunt, quanto vetustiores. Quod si forte alvearia circumstructa et immobilia fuerint, curæ 'erit nobis, ut semper modo a posteriore modo a prioreparte castrentur. Idque neri ante diei quintam horam debebit, deinde repeti vel post nonam, vel postero mane. 12 Sed quotcunque favi sunt demessi, eodem die, dum tepent, conficere mel convenit. Saligneus qualus, vel tenui vimine rarius contextus saccus, inversæ metæ similis, qualis est quo vinum liquatur, obscuro loco suspenditur: in eum deinde carptim congeruntur favi.Sed adhibenda cura est, ut separentur eæ partes cerarum, quæ vel pullos habent, vel rubras sordes. Nam sunt mali saporis, et succo suo mella corrumpunt. 13 Deinde ubi liquatum mel in subiectum alveum de- fluxit, transfertur in vasa fictilia, quæ paucis diebus aperta sint, dum musteus fructus defervescat, isque sæpius ligula purgandus est. Mox deinde fragmina favorum, quæ in sacco remanserunt, retractata exprimuntur: atque id secundæ notæ mel defluit, et ab diligentioribus seorsum reponitur, ne quod est primi saporis hoc adhibito fiat deterius.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
