Columella, De re rustica
1 Sed cum annicula mensiumque sex ad vindemiam perducta est, sublato fructu protinus frequentanda est, et præsidiarii malleoli propagandi sunt, qui in hunc usum fuerant depositi; vel, si ne hi quidem sunt, ex ordinaria vite in alterum palum mergus est attrahendus. Nam plurimum interest adhuc nova consitione pedamen omne vestiri; nec mox vineam tum subseri, cum fructus capiendus est. 2 Mergi genus est, ubi supra terram iuxta suum adminiculum vitis curvatur, atque ex alto scrobe submersa perducitur ad vacantem palum: tum ex arcu vehementer citat materiam, quæ protinus applicata suo pedamento ad iugum evocatur. 3 Sequente deinde anno insecatur superior pars curvaturæ usque ad medullam, ne totas vires matris propagatum flagellum in se trahat, et ut paulatim condiscat suis radicibus ali. Bima deinde præciditur proxime palmam quæ ex arcu summissa est. Et id quod a matre abscisum recessit, confestim alte circumfoditur. et scrobiculo facto ad imum solum præciditur,adobruiturque, ut et radices deorsum agat, nec ex propinquo neglegenter in summa terra resectum 4 progerminet. Tempus autem non aliud magis idoneum est hunc mergum amputandi quam ab Idib. Octob. in Idus Novemb., ut hibernis mensibus suas radices confirmet. Nam si vere id fecerimus, quo gemmare palmites incipiunt, matris alimentis subito destitutus languescit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
