Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 3, cap. 15

1 Seritur ergo prius emundata inoccataque et æquata pastinatione, macro solo quinis pedibus inter ordines omissis, mediocri senis. In pingui vero septenum pedum spatia danda sunt, quo largiora vacent intervalla per quæ frequentes prolixæque materiæ diffundantur. Hæc in quincuncem vinearum metatio expeditissima ratione conficitur: quippe linea per totidem pedes, quot destinaveris interordiniorum spatiis, purpura vel quolibet alio conspicuo colore insuitur; eaque sic denotata per repastinatum 4 intenditur, et iuxta purpuram calamus defigitur.5 2 Atque ita paribus spatiis ordines diriguntur. Quod deinde cum est factum, fossor insequitur, scrobemque alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum calamum non minus altum quam duo pedes et semissem planis locis refodit, acclivibus in dupondiumet dodrantem, præcipitibus etiam in tres pedes. In hanc mensuram scrobibus depressis viviradices ita deponuntur ut a media scrobe singulæ in diversum sternantur, et contrariis frontibus fossarum ad calamos erigantur. 3 Satoris autem officium est, primum quam recentissimam, et si fieri possit, eodem momento quo serere velit, de seminario transferre plantam diligenter exemptam et integram; deinde eam velut veteranam vatem totam exputare, et ad unam materiam firmissimam redigere, nodosque et cicatrices adlevare; si quæ etiam radices, quod maxime cavendum est ne fiat in eximendo, laboraverint, eas amputare; sic deinde curvatam deponere ne duarum vitium radices implicentur. Id enim vitare facile est per imum solum iuxta diversa latera fossarum dispositis paucis lapidibus, qui singuli 4 non excedant quinquelibrale pondus. Hi videntur, ut Mago prodit, et aquas hiemis et vapores æstatis propulsare radicibus: quem secutus Vergilius tutari semina et muniri sic præcipit: Aut lapidem bibulum aut squalentes infode conchas. et paulo post: Iamque reperti Qui saxo super atque ingentis pondere testæ Urgerent: hoc effusos munimen ad imbres, Hoc ubi hiulca siti findit canis æstifer arva. 5 Idemque Poenus auctor probat vinacea permixta stercori depositis seminibus in scrobe admovere,quod illa provocent et eliciant novas radiculas: hoc per hiemem frigentem et umidam scrobibus inferre calorem tempestivum,ac per æstatem virentibus alimentum et umorem præbere.Si vero solum cui vitis committitur, videtur exile, longius arcessitam pinguem humum scrobibus inferre censet: quod an expediat, regionis annona operarumque ratio nos docebit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑