Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 9, cap. 14

1 Deinceps illa totius anni cura, ut idem Hyginus commodissime prodidit. Ab æquinoctio primo quod mense Martio circa viii calendas Aprilis in octava parte Arietis conflatur, ad exortum Vergiliarum dies verni temporis habentur duodequinquaginta. Per hos primum ait apes curandas esse adapertis alveis, ut omnia purgamenta, quæ sunt hiberno tempore congesta, eximantur, et. araneis, qui favos corrumpunt, detractis fumus immittatur factus incenso bubulo fimo.6 Hic enim quasi quadam cognatione generis maxime est apibus aptus. 2 Vermiculi quoque, qui tineæ vocantur, item papiliones enecandi sunt: quæ pestes plerumque favis adhærentes decidunt, si fimo medullam bubulam misceas, et his incensis nidorem admoveas. Hac cura per id tempus quod diximus examina firmabuntur, eaque fortius operibus inservient. 3 Verum maxime custodiendum est curatori, qui apes nutrit, cum alvos tractare debebit, uti pridie castus ab rebus venereis, neve temulentus,nec nisi lotus ad eas accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis,ut sunt salsamenta, et eorum omnia liquamina; itemque fetentibus acrimoniis alii vel ceparum ceterarumque rerum similium. 4 Duodequinquagesimo die ab æquinoctio verno, cum fit Vergiliarum exortus circa v idus Maias, incipiunt examina viribus et numero augeri. Sed et iisdem diebus intereunt quæ paucas et ægras apes habent; eodemque tempore progenerantur in extremis partibus favorum amplioris magnitudinis quam sunt ceteræ apes, eosque nonnulli putant esse reges. Verum quidam Græcorum auctores οἴστρουσ appellant ab eo, quod exagitent, neque patiantur examina conquiescere. Itaque præcipiunt eos enecari. 5 Ab exortu Vergiliarum ad solstitium, quod fit ultimo mense Iunio circa octavam partem Cancri, fere examinant alvi: quo tempore vehementius custodiri debent, ne novæ soboles diffugiant. Tumque per- acto solstitio usque ad ortum Caniculæ, qui fere dies triginta sunt, pariter frumenta et favi demetuntur.Sed hi quemadmodum tolli debeant, mox dicetur, cum de confectura mellis præcipiemus. 6 Ceterum hoc eodem tempore progenerari posse apes iuvenco perempto, Democritus et Mago nec minus Vergilius prodiderunt. Mago quidem ventribus etiam bubulis idem fieri affirmat, quam rationem diligentius prosequi supervacuum puto, consentiens Celso, qui prudentissime ait, non tanto interitu pecus istud amitti,,ut sic requirendum sit. 7 Verum hoc tempore, et usque in autumni æquinoctium decimo quoque die alvi aperiendæ et fumigandæ sunt. Quod cum sit molestum examinibus, saluberrimum tamen esse convenit. Suffitas deinde, et æstuantes apes refrigerare oportet, conspersis vacuis partibus alvorum et recentissimi rigoris aqua infusa: deinde si quid ablui non poterit, pinnis aquilæ vel etiam cuius libet vastæ alitis,quæ rigorem habent, emundari. 8 Præterea ut tineæ everrantur, papilionesque enecentur, qui plerumque intra alvos morantes apibus exitio sunt. Nam et ceras crodunt, et stercore suo vermes progenerant, quos alvorum tineas appellamus. 9 Itaque quo tempore malvæ florent, cum est earum maxima multitudo, si vas æneum simile miliario vespere ponatur inter alvos, et in fundum eius lumen aliquod demittitur, undique papiliones concurrunt:dumque circa flammulam volitant,aduruntur, quod nec facile ex angusto sursum evolare,nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus æneis circumveniantur: ideoque propinquo ardore consumuntur. 10 A Canicula fere post diem quinquagesimum Arcturus oritur, cum irroratis floribus thymi et cunilæ thymbræque apes mella confidunt: idque optimæ 'notæ enitescit autumni æquinoctio, quod est ante calend. Octobris, cum octavam partem Libræ sol attigit. Sed inter Caniculæ et Arcturi exortum cavendum erit, ne apes intercipiantur violentia crabronum, qui ante alvearia plerumque obsidiantur prodeuntibus. 11 Post Arcturi exortum circa æquinoctium Libræ (sicut dixi) favorum secunda est exemptio. Ab æquinoctio deinde quod conficitur circa VIII calend. Octobris ad Vergiliarum occasum diebus XL, ex floribus tamaricis et silvestribus frutectis apes collecta mella cibariis hiemis reponunt. Quibus nihil est omnino detrahendum, ne sæpius iniuria contristatæ velut desperatione rerum profugiant. 12 Ab occasu Vergiliarum ad brumam, quæ fere conficitur circa VIII calend. Ianuarii in octava parte Capricorni, iam recondito melle utuntur examina, eoque usque ad Arcturi exortum sustinen- tur. Nec me fallit Hipparchi ratio, quæ docet solstitia et æquinoctia non octavis sed primis partibus signorum confici. Verum in hac ruris disciplina sequor nunc Eudoxi et Metonis antiquorumque fastus astrologorum, qui sunt aptati publicis sacrificiis: quia et notior est ista vetus agricolis concepta opinio; nec tamen Hipparchi subtilitas pinguioribus, 13 ut aiunt, rusticorum Uteris necessaria est. Ergo Vergiliarum occasu primo statim conveniet aperire alvos, et depurgare quidquid immundi est, diligentiaque curare; quoniam per tempora hiemis non expedit movere aut patefacere vasa. Quam ob causam dum adhuc autumni reliquiæ sunt,apricissimo die purgatis domiciliis opercula intus usque ad favos admovenda sunt, omni vacua parte sedis exclusa, quo facilius angustiæ cavearum per hiemem con-calescant. Idque semper faciendum est etiam in iis alvis, quæ paucitate plebis infrequentes sunt. 14 Quidquid deinde rimarum est aut foraminum, luto et fimo bubulo mixtis illinemus extrinsecus, nec nisi aditus, quibus commeent, relinquemus. Et quamvis porticu protecta vasa nihilo minus congestu culmorum et frondium supertegemus, quantumque res patietur, a frigore et tempestatibus muniemus. 15 Quidam exemptis interaneis occisas aves intus includunt, quæ tempore hiberno plumis suis delitescentibus apibus præbent teporem: tum etiam si sunt absumpta cibaria, commode pascuntur esurientes, nec nisi ossa earum relinquunt. Sin autem favi sufficient permanent illibatæ, nec quamvis amantissimas munditiarum offendunt odore suo. Melius tamen esse nos existimamus, tempore hiberno fame laborantibus ad ipsos aditus in canaliculis vel contusam et aqua madefactam ficum aridam, vel defrutum aut passum præbere. Quibus liquoribus mundam lanam imbuere oportebit, ut insistentes apes quasi per siphonem succum evocent. 16 Uvas etiam passas cum infregerimus, paulum aqua respersas probe dabimus. Atque his cibariis non solum hieme, sed etiam quibus temporibus, ut iam supra dixi tithymalus, atque etiam ulmi florebunt, sustinendæ sunt. 17 Post confectam brumam diebus fere quadraginta quidquid est repositi mellis, nisi liberalius relictum sit consumunt, sæpe etiam vacuatis ceris usque in ortum fere Arcturi, qui est ab idib. Februariis, iciunæ favis accubantes torpent more serpentum, et quiete sua spiritum conservant, quem tamen ne amittant,si longior fames incesserit, optimum est per aditum vestibuli siphonibus dulcia liquamina immittere, et ita penuriam temporum sustinere, dum Arcturi ortus et hirundinis adventus commodiores polliceantur futuras tempestates. 18 Itaque, post hoc tempus, cum diei permittit hilaritas, procedere audent in pascua. Nam abæquinoctio verno sine cunctatione iam passim vagantur, et idoneos ad fetum decerpunt flores, atque intra tecta comportant. Hæc observanda per anni tempora diligentissime Hyginus præcepit. Ceterum illa Celsus adicit, paucis locis eam felicitatem suppetere,ut apibus alia pabula hiberna atque alia præbeantur æstiva. 19 Itaque quibus locis post veris tempora flores idonei deficiunt, negat oportere immota examina relinqui, sed vernis pastionibus absumptis in ea loca transferri, quæ serotinis floribus thymi et origani thymbræque benignius apes alere possint. Quod fieri ait et Achaiæ regionibus, ubi transferuntur in Atticas pastiones, et Euboea, et rursus in insulis Cycladibus, cum ex aliis transferuntur Scyrum, nec minus in Sicilia, cum ex reliquis eius partibus in Hyblam 20 conferuntur. Idemque ait ex floribus ceras fieri, ex matutino rore mella, quæ tanto meliorem qualitatem capiunt, quanto iucundiore sit materia cera confecta. Sed ante translationem diligenter alvos inspicere præcipit, veteresque et tineosos, et labantes favos eximere: nec nisi paucos et optimos reservare, ut simul etiam ex meliore flore quam plurimi fiant: eaque vasa, quæ quis transferre velit, non nisi noctibus et sine concussione portare.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑