Columella, De re rustica
1 Qui vero greges nantium possidere student, chenoboseia 2 constituunt,3 quæ tum demum vigebunt, si fuerint ordinata ratione tali. Cohors ab omni cetero pecore secreta clauditur alta novem pedum maceria, porticibusque circumdata, ita ut in aliqua parte sit cella custodis. Sub porticibus deinde quadratæ haræ 4 cæmentis vel etiam latereulis extruuntur: quas singulas satis est habere quoquoversus pedes ternos, et aditus singulos firmis ostiolis munitos: quia per feturam diligenter claudi debent. 2 Extra villam deinde non longe ab ædificio si est stagnum vel flumen, alia non quæratur aqua: sin aliter, lacus piscinaque manu fiant, ut sint quibus inurinare possint aves. Nam sine isto primordio non magis quam sine terreno recte vivere queunt.Palustris quoque,sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, fænum Græcum, sed præcipue genus intubi, quod σέριν Græci appellant. Lactucæ quoque in hunc usum semina vel maxime serenda sunt, quoniam et mollissimum est olus, et libentissime ab his avibus appetitur. Tum etiam pullis utilissima est esca. 3 Hæc eum præparata sunt, curandum est, ut mares feminæque quam amplissimi corporis et albi coloris eligantur. Nam est aliud genus varium, quod a fero mitigatum domesticum factum est. Id neque æque fecundum est, nec tam pretiosum: propter quod minime nutriendum est. 4 Anseribus admittendis tempus aptissimum est a bruma; mox ad pariendum, et ad incubandum a Calen. Februariis vel Martiis usque ad solstitium, quod fit ultima parte mensis Iunii. Ineunt autem non, ut priores aves, de quibus diximus, insistentes humi: nam fere in flumine aut piscinis id faciunt: singulæque ter anno pariunt, si prohibeantur fetus suos excudere,quod magis expedit, quam quum ipsæ suos fovent. 5 Nam et a gallinis melius enutriuntur, et longe maior grex efficitur. Pariunt autem singulis fetibus ova, primo quina, sequenti quaterna, novissimo terna: quem partum nonnulli permittunt ipsis matribus educare, quia reliquo tempore anni vacaturæ sunt a fetu. Minime autem concedendum est feminis extra sæptum parere, sed cum videbuntur sedem quærere, comprimendæ sunt atque tentandæ. Nam si appropinquant partus, digito tanguntur ova, quæ sunt in prima parte locorum genitalium. 6 Quamobrem perduci ad haram debent, includique ut fetum edant: idque singulis semel fecisse satis est, quoniam unaquæque recurrit eodem, ubi primo peperit. Sed novissimo fetu cum volumus ipsas incubare, notandi erunt uniuscuiusque partus, ut suis matribus subiciantur: quoniam negatur anser aliena ex-cudere ova, nisi subiecta sua quoque habuerit. Supponuntur autem gallinis huius generis ova, sicut pavonina, plurima quinque, paucissima tria: ipsis autem anseribus paucissima vii, plurima xv. 7 Sed custodiri debet, ut ovis subiciantur herbæ urticarum, quo quasi remedio medicantur, ne noceri possit excusis anserculis, quos enecant urticæ, si teneros pupugerint. Pullis autem formandis excudendisque triginta diebus opus est, cum sunt frigora: nam tepidis XXV satis est. Sæpius tamen anser trigesimo die nascitur. 8 Atque is dum exiguus est, decem primis diebus pascitur in hara clausus cum matre: postea cum serenitas permittit, producitur in prata, et ad piscinas. Cavendumque est, ne aut aculeis urticæ compungatur, aut esuriens mittatur in pascuum: sed ante concisis intubis vel lactucæ foliis saturetur. Nam si est adhuc parum firmus indigens ciborum pervenit in pascuum, fruticibus aut solidi-oribus herbis obluctatur ita pertinaciter, ut collum abrumpat. Milium quoque aut etiam triticum mixtum cum aqua recte præbetur. Atque ubi paulum se confirmavit, in gregem coæqualium compellitur, et hordeo alitur: quod et matricibus præbere non inutile est. 9 Pullos autem non expedit plures in singulas haras quam vicenos adici; nec rursus omnino cum maioribus includi, quoniam vali- dior enecat infirmum. Cellas, in quibus incubitant, siccissimas esse oportet, substratasque habere paleas: vel si eæ non sunt, crassissimum quodque fænum. Cetera eadem, quæ in aliis generibus pullorum servanda sunt, ne coluber, ne vipera, felesque, aut etiam mustela possit aspirare: quæ fere pernicies ad internecionem prosternunt teneros. 10 Sunt qui hordeum maceratum incubantibus apponant, nec patiantur matrices sæpius nidum relinquere. Deinde pullis excusis primis quinque diebus polentam vel maceratum far,sicut pavonibus obiciunt. Non-nulli etiam viride nasturtium consectum minutatim cum aqua præbent, eaque eis est esca iucundissima.Mox ubi quattuor mensium facti sunt, farturæ maximus quisque destinatur, quoniam tenera ætas præcipue habetur ad hanc rem aptissima: et est facilis harum avium sagina:nam præter polentam et pollinem ter die nihil sane aliud dari necesse est, dummodo large bibendi potestas fiat, nec vagandi facultas detur, sintque calido et tenebricoso loco: 11 quæres ad creandas adipes multum conferunt. Hoc modo duobus mensibus pinguescunt etiam maiores. Nam tenerrima pullitiessæpe XL diebus opima redditur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
