Columella, De re rustica
1 Sequitur opus vineæ conserendæ, quæ vel vere vel autumno tempestive deponitur: vere melius, si aut pluvius aut frigidus status cæli est, aut ager pinguis, aut campestris et uliginosa planities; rursus autumno, si sicca, si calida est æris qualitas, si exilis atque aridus campus, si macer præruptusve collis. Vernæque positionis dies fere quadraginta sunt ab Idibus Februariis usque in æquinoctium; rursus autumnalis ab Idibus Octob. in Kalendas Decembres. 2 Sationis autem duo genera, malleoli vel viviradicis, quod utrumque ab agricolis usurpatur; et in provinciis magis malleoli, neque enim seminariis student nec usum habent faciendæ viviradicis. Hanc sationem cultores Italiæ plerique iure improbaverunt, 3 quoniam plurimis dotibus præstat viviradix: nam minus interit, cum et calorem et frigus, ceterasque tempestates propter firmitatem facilius sustineat; deinde adolescit maturius. Ex quo evenit ut celerius quoque sit tempestiva edendis fructibus; tum etiam nihil dubium est sæpius translatam.Potest tamen malleolus protinus in vicem viviradicis conseri soluta et facili terra; ceterum densa et gravis utique vitem desiderat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
