Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 2, cap. 14

1 Tria igitur genera stercoris 3 sunt præcipue,4 quod ex avibus, quod ex hominibus, quod ex pecudibus confit. Avium primum habetur quod ex columbariis egeritur, deinde quod gallinæ ceteræque volucres edunt, exceptis tamen palustribus aut nantibus, ut anatis 5 et anseris; nam id noxium quoque est. Maxime tamen 6 columbinum probamus, quod modice sparsum terram fermentare comperimus; 2 secundum deinde, quod homines faciunt, si et aliis villæ purgamentis immisceatur, quoniam per se naturæ est ferventioris et idcirco terram perurit. Aptior est tamen surculis hominis urina, quam sex mensibus passus veterascere si vitibus aut pomorum arboribus adhibeas, nullo alio magis fructus exuberat: nec solum ea res maiorem faciet proventum. sed etiam saporem et odorem vini pomorumque reddit meliorem. 3 Potest et vetus amurca, quæ salem non habet, permixta huic commode frugiferas arbores et præcipue oleas rigare, nam per se quoque adhibita multum iuvat. Sed usus utriusque maxime per hiemem est et adhuc vere ante æstivos vapores, 4 dum etiam vites et arbores ablaqueatæ sunt. Tertium locum obtinet pecudum stercus atque in eo quoque discrimen est; nam optimum existimatur, quod asinus facit, quia id animal lentissime mandit ideoque facilius concoquit et bene confectum atque idoneum protinus arvo fimum reddit. Post hæc, quæ diximus, ovillum et ab hoc caprinum est, mox ceterorum iumentorumarmentorumque. Deterrimum ex omnibus suillum habetur. 5 Quin etiam satis proficit cineris et favillæ,frutex vero lupini succisus optimi stercoris vim præbet. Nec ignoro quoddam esse ruris genus, in quo neque pecora neque aves haberi possint;at tamen inertis est rustici eo quoque loco defici stercore. 6 Licet enim quamlibet frondem, licet e vepribus et e viis compitisque congesta colligere, licet filicem sine iniuria vicini, etiam cum officio decidere et permiscere cum purgamentis cohortis, licet depressa fossa, qualem stercori reponendo primo volumine fieri præcepimus, cinerem cænumque cloacarum et culmos ceteraque, quæ everruntur, in unum congerere. Sed eodem medio loco robustam materiem defigere convenit, namque ea res serpentem noxiam 7 latere in stercore prohibet. Hæc ubi viduus pecudibus ager. Nam ubi greges quadrupedum versantur, quædam cotidie, ut culina et caprile, quædam pluviis diebus, ut bubilia et ovilia, debent emundari. Ac si tantum frumentarius ager est, nihil refert genera stercoris separare;sin autem surculo et segetibus atque etiam pratis fundus est dispositus, generatim quoque reponendum est, sicut caprarum et avium. Reliqua deinde in prædictum locum concavum egerendæt adsiduo humoresatianda sunt, ut herbarum semina culmis ceterisque rebus immixta putrescant. 8 Æstivis deinde mensibus non aliter ac si repastines, totum stercilinum rastris permisceri oportet, quo facilius putrescat et sit arvis idoneum. Parum autem diligentis existimo esse agricolas, apud quos minores singulæ pecudes tricenis diebus minus quam singulas itemque maiores denas vehes stercoris efficiunt totidemque singuli homines, qui non solum ea purgamenta, quæ ipsi corporibus edunt, sed et quæ colluvies cohortis et ædificii cotidie gignit, contrahere et congerere possunt. 9 Illud quoque præcipiendum habeo, stercus omne, quod tempestive repositum anno requieverit, segetibus esse maxime utile, nam et vires adhuc solidas habet et herbas non creat; quanto autem vetustius sit, minus prodesse, quoniam minus valeat. Itaque pratis quam recentissimum debere inici, quod plus herbarum progeneret; idque mense Februario luna crescente fieri oportere, nam ea quoque res aliquantum fæni fructum adiuvat. De cetero usu stercoris, qualis in quaque re debeat esse, tum dicemus, cum singula persequentur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑