Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 9, cap. 13

1 Sequitur ut morbo vel pestilentia latrantibus remedia desiderentur. Pestilentiæ rara in apibus pernicies, nee tamen aliud, quam quod in cetero pecore præcepimus, quid fieri possit 1 reperio, nisi ut longius alvi transferantur. Morborum autem facilius et causæ dispiciuntur, et inveniuntur medicinæ. 2 Maximus autem annuus earum labor est initio veris, quo tithymali floret frutex, et quo amara ulmi semina sua promunt. Nam quasi novis pomis, ita his primitivis floribus illectæ avide vescuntur post hibernam famem, alioqui citra satietatem tali non nocente cibo: quo cum se affatim repleverunt, profluvio alvi, nisi celeriter succurritur, intereunt. Nam et tithymalus maiorum quoque animalium ventrem solvit, et proprie ulmus apium. Eaque causa est, cur in regionibus Italiæ,quæ sunt eius generis arboribus consitæ, raro frequentes durent apes. 3 Itaque veris principio si medicatos cibos præbeas, iisdem remediis et provideripotest, ne tali peste vexentur, et cum iam laborant, sanari. Nam illud quod Hyginus antiquos secutus auctores prodidit, ipse non expertus asseverare non audeo: 4 volentibus tamen licebit experiri. Siquidem præ- cipit apium corpora, quæ cum eiusmodi pestis incessit, sub favis acervatim enectæ reperiuntur, sicco loco per hiemem reposita circa æquinoctium vernum, cum clementia diei suaserit, post horam tertiam in solem proferre, ficulncoque cinere obruere. Quo facto, affirmat intra duas horas cum vivido halitu caloris animatæ sunt, resumpto spiritu, si præparatum vas obiciatur, irrepere. 5 Nos magis ne intereant, quæ deinceps dicturi sumus, ægris examinibus exhibendacensemus. Nam vel grana mali Punici tunsa et vino Amineo conspersa,vel uvæ passæ cum rore Syriaco pari mensura pinsitæ et austero vino insuccatæ dari debent: vel si per se ista frustrata sunt, omnia eadem æquis ponderibus in unum levigata, et fictili vase cum Amineo vino infervefacta, mox etiam refrigerata, 6 ligneis canalibus apponi. Nonnulli rorem marinum aqua mulsa decoctum, cum gelavcrit, imbricibus infusum præbent libandum. Quidam bubulam vel hominis urinam, sicut Hyginus affirmat, alvis apponunt. 7 Nec non etiam ille morbus maxime est conspicuus, qui horridas contractasque carpit, cum frequenter aliæ mortuarum corporadomiciliis offerunt, aliæ intra tecta, ut in publico luctu, mæsto silentio torpent. Id cum accidit, arundineis infusi canalibus offeruntur cibi, maxime dococti mellis, et cum galla vel arida rosa detriti. Galbanum etiam, ut eius odore medicentur, incendi convenit, passoque et defruto vetere fessas sustinere. 8 Optime tamen facit amelli radix, cuius est frutex luteus purpureus flos: ea cum vetere Amineo vino decocta exprimitur, et ita liquatus eius succus datur. Hyginus quidem in eo libro, quem de apibus scripsit, Aristomæhus, inquit, hoc modo succurrendum laborantibus existimat: primum, ut omnes vitiosi favi tollantur, et cibus ex integro recens ponatur; deinde ut fumigentur. 9 Prodesse etiam putat apibus vetustate corruptis examen novem contribuere, quamvis periculosum sit, ne seditione consumantur, verumtamen adiecta multitudine lætaturas.Sed ut concordes maneant, earum apium, quæ ex alio domicilio trans-feruntur, quasi peregrinæ plebis submoveri reges debent.Nec tamen dubium, quin frequentissimorum examinum favi, qui iam maturos habent pullos, transferri, et subici paucioribus debeant, ut tanquam novæ prolis adoptione domicilia confirmentur. 10 Sed et id cum fiet. animadvertendum est, ut eos favos subiciamus, quorum pulli iam sedes suas adaperiunt, et velut opercula foraminum obductas ceras erodunt exerentes capita. Nam si favos immaturo fetu transtulerimus, emorientur pulli, cum foveri desierint. 11 Sæpe etiam vitio quod Græci φαγέδαιναν vocant, intereunt. Siquidem cum sit hæc apium consuetudo, ut prius tantum cerarum confingant, quantum putent explere se posse, non nunquam evenit, consummatis operibus cereis, ut, dum examen conquirendi mellis causa longius evagatur, subitis imbribus, aut turbinibus in silvis opprimatur, et maiorem partem plebis amittat: quod ubi factum est, reliqua paucitas favis complendis non sufficit; tuncque vacuæ .cerarum partes computrescunt,et vitiis paulatim serpentibus, corrupto melle, ipsæ quoque apes intereunt. 12 Id ne fiat, vel duo populi coniungi debent, qui possint adhuc integras ceras explere: vel si non est facultas alterius exanimis, ipsos favos, ante quam putrescant, vacuis partibus acutissimo ferro liberare. Nam hoc quoque refert, ne admodum hebes ferramentum (quia non facile penetret) vehementius impressum favos sedibus suis commoveat: quod si factum est, apes domicilium derelinquunt. 13 Est et illa causa interitus, quod interdum continuis annis plurimi flores proveniunt, et apes magis melli- ficiis quam fetibus student. Itaque nonnulli, quibus minor est harum rerum scientia, magnis fructibus delectantur, ignorantes exitium apibus imminere, quoniam et nimio fatigatæ opere plurimæ pereunt, nec ullis iuventutis supplementis confrequentatac novissime reliquæ intereunt. 14 Itaque si tale ver incessit, ut et prata et arva floribus abundent, utilissimum est tertio quoque die exiguis foraminibus relictis per quæ nonpossint exire alvorum exitus præcludi,ut ab opere mellifico avocatæ, apes quoniam non sperent se posse ceras omnes liquoribus stipare, fetibus expleant. Atque hæc fere sunt examinum vitio laborantium remebia.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑