Columella, De re rustica
1 Fere autem per æstatem sic muscis aures canum exulcerantur, sæpe ut totas amittant: quod ne fiat, amaris nucibus contritis finiendæ sunt. Quod si ulceribus iam præoccupatæ fuerint, coctam picem liquidam suillæ adipi mixtam 9 vulneribus stillari conveniet. Hoc eodem medicamine contacti ricini decidunt. Nam manu non sunt vellendi, 2 ne, ut et ante prædixeram, faciant ulcera.Pulicosæ cani remedia sunt sive cyminum tritum pari pondere cum veratro, aquaque mixtum et inlitum; seu cucumeris anguineisuccus: vel si hæc non sunt, vetus amurca per totum corpus infusa. Si scabies infestabit, gypsi et sesami tantundem contento, et cum pice liquida permisceto, vitiosamque partem linito: quod medicamentum putatur etiam hominibus esse conveniens. Eadem pestis si fuerit vehementior, cedrinoliquore aboletur. Reliqua vitia sicut in ceteris animalibus præcepimus, curanda erunt. 3 Hactenus de minore pecore. Mox de villaticis pastionibus, quæ continent volucrum pisciumque et silvestrium quadrupedum curam, sequenti volumine præcipiemus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
