Columella, De re rustica
1 Scabies extenuatur trito alio defricta;1 eodemque remedio curatur rabiosæ canis vel lupi morsus, qui tamen et ipse imposito vulneri vetere salsamento æque bene sanatur. Et ad scabiem præsentior alia medicina est. Cunila bubula,2 et sulphur conteruntur, admixtaque amurca cum oleo atque 3 aceto incoquuntur; deinde tepefactis scissum alumen tritum spargitur. Id medicamentum candente4 2 sole illitum maxime prodest. Ulceribus gallæ tritæ remedio sunt; nec minus succus marrubii cum fuligine. Est et infesta pestis bubulo pecori, coriaginem rustici appellant, cum pellis ita tergori adhæret, ut apprehensa manibus diduci a costis non possit. Ea res non aliter accidit,quam si bos aut ex languore aliquo ad maciem perductus est, aut sudans in opere faciendo refrixit, aut si sub onere pluvia madefactus est. 3 Quæ quoniam perniciosa sunt, custodiendum est, ut cum ab opere boves redierint adhuc æstu-antes anhelantesque, vino aspergantur, et offæ adipis faucibus eorum inserantur. Quod si prædictum vitium inhæserit, proderit decoquere laurum, et ea calda fovere terga, multoque oleo et vino confestim subigere, ac per omnes partes apprehendere et attrahere pellem.Idque optime fit sub dio, sole fervente. Quidam fæces vino et adipe commiscent, eoque medicamento post fomenta prædicta utuntur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
