Columella, De re rustica
1 Impedationem deinde sequitur alligator, cuius officium est ut rectam vitem producat in iugum. Quæ sive iuxta palum est posita, ut quibusdam placuit auctoribus,3 observare debebit, qui adnectit, ne in alliganda materia flexum pali, si forte curvus est, sequendum putet; nam ea res uncam vitem facit: sive, ut Attico et nonnullis aliis agricolis visum est, inter vitem et palum spatium relinquitur,4 quod nec mihi displicet, recta harundo adiungenda stirpi est, et ita per crebra retinacula in iugum perducenda. Vinculi genus quale sit, quo religantur semina, plurimum refert. 2 Nam dum novella vinea est, quam mollissimo nectenda est; quia si viminibus salicis aut ulmi ligaveris, increscens vitis se ipsa præcidit.Optima est ergo genista, vel paludibus desectus iuncus, aut ulva; non pessime tamen in umbra siccata faciunt in hunc usum harundinum quoque folia.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
