Columella, De re rustica
1 Eius autem ratio cum Italici generis futuris agricolis tum etiam provincialibus tradenda est; quoniam in longinquis et remotis fere regionibus istud genus vertendi et subigendi agri minime usurpatur, sed aut scrobibus aut sulcis plerumque vineæ conseruntur.Quibus autem mos est scrobibus deponere, fere per tres longitudinis, perque duos pedes in altitudinem cavato solo, quantum latitudo ferramenti patitur, malleolos utrimque iuxta latera fossarum consternunt, et adversis scrobium frontibus curvatos erigunt; 2 duabusque gemmis supra terram eminere passi reposita humo cetera coæquant: quæ faciunt in eadem linea intermissis totidem pedum scamnis, dum peragant ordinem. 3 Tum deinde relicto spatio, prout cuique mos est \ineas colenti vel aratro vel bidente, sequentem ordinem instituunt. Et si fossore tantum terra versetur, minimum est quinque pedum interordinium, septem maximum; sin bubus et aratro, minimum est septem pedum, satis amplum decem. 4 Nonnulli tamen omnem vitem per denos pedes in quincuncem disponunt, ut more novalium terra transversis adversisque sulcis proscindatur. Id genus vineti non conducit agricolæ, nisi ubi lætissimo solo vitis amplo incremento consurgit. At qui pastinationis impensam reformidant, sed aliqua tamen parte pastinationem imitari student, paribus alternis omissis spatiis senum pedum latitudinis sulcos dirigunt,fodiuntque et exaltant in tres pedes, ac per latera fossarum vitem vel malleolum disponunt. 5 Avarius quidam dupondio et dodrante altum sulcum, latum pedum quinque faciunt; deinde ter tanto amplius spatium crudum relinquunt, atque ita sequentem sulcum infindunt. Quos cum per definitum vineislocum fecerunt, in lateribus sulcorum viviradices vel decisos quam recentissimos palmites novellos erigunt, consitis compluribus inter ordinaria semina malleolis, quos postea quam convaluerint crudo solo quod omissum est transversis scrobibus propagent, atque ordinent vineam paribus intervallis. Sed eæ, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandæ aut repudiandæ sunt nobis. 6 Nunc pastinandi agri propositum est rationem tradere. Ac primum omnium ut sive arbustum sive silvestrem locum vineis destinaverimus, omnis frutex atque arbor erui et summoveri debet, ne postea fossorem moretur, neve iam pastinatum solum iacentibus molibus imprimaturet exportantium ramos atque truncos ingressu proculcetur. 7 Neque enim parum refert suspensissimum esse pastinatum et, si fieri possit, vestigio quoque inviolatum; ut mota æqualiter humus novelli seminis radicibus, quamcumque in partem prorepserint, molliter cedat, nec incrementa duritia sua reverberet, sed tenero velut in nutritio sinu recipiat, et cælestes admittat imbres eosque alendis seminibus dispenset, ac suis omnibus partibus ad educandam prolem novam conspiret. 8 Campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est, acclivis regio tres; præruptior vero collis vel in quattuor pedes vertendus, quia cum a superiore parte in inferiorem detrahitur humus, vix iustum pastinationi præbet regestum, nisi multo editiorem ripam quam in plano feceris. Rursus depressis vallibus minus alte duobus pedibus deponi vineam non placet. Nam præstat non conserere quam in summa terra suspendere; nisi si tamen scaturigo palustris obvia sit,sicut in agro Ravennate, plus quam sesquipedem prohibeat infodere. 9 Primum autem prædicti operis exordium est, non ut huius temporis plerique faciunt agricolæ, sulcum paulatim exaltare et ita secundo vel tertio gradu pervenire ad destinatam pastinationis altitudinem; sed protinus æqualiter linea posita rectis lateribus perpetuam fossam educere et post tergum motam humum componere, atque in tantum deprimere, 10 donec altitudinis mensuram datam ceperit.Tum per omne spatium gradus æqualiter movenda linea est; obtinendumque ut eadem latitudo in imo reddatur quæ coepta est in summo. Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi iubeat, sulcumque vacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi, sicut præcepi priore libro, cum arandi rationem traderem, monendo necubi scamna omittantur, et quod est durum summis glæbis obtegatur. 11 Sed huic operi exigendo quasi quandam machinam commenti maiores nostri regulam fabricaverunt, in cuius latere virgula prominens ad eam altitudinem, qua deprimi sulcum oportet, contingit summam ripæ partem. Id genus mensuræ ciconiam vocant rustici. Sed ea quoque fraudem recipit, quoniam plurimum interest utrum eam pronam an rectam ponas. Nos itaque huic machinæ quasdam partes adiecimus, quæ contendentium litem disputationemque dirimerent. 12 Nam duas regulas eius latitudinis, qua pastinator sulcum facturus est, in speciem Græcæ litteræ X decussavimus, atque ita mediæ parti, qua regulæ committuntur, antiquam illam ciconiam infiximus, ut tamquam suppositæ basi ad perpendiculum normata insisteret; deinde transversæ, quæ est in latere, virgulæ fabrilem libellam superposuimus. Sic compositum organum cum in sulcum demissum est, litem domini et conductoris sine iniuria diducit. 13 Nam stella, quam diximus Græcæ litteræ faciem obtinere, pariter imæ fossæ solum metitur atque perlibrat, quia sive pronum seu resupinum est, positione machinæ deprehenditur; quippe prædictæ virgulæ superposita libella alterutrum ostendit nec patitur exactorem operis decipi. Sic permensum et perlibratum opus in similitudinem vervacti semper procedit; tantumque spatii linea promota occupatur quantum effosus sulcus longitudinis ac latitudinis obtinet. Atque id genus præparandi soli probatissimum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
