Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 7, cap. 12

1 De armentis ceterisque pecudibus et magistris, per quos quadrupedum greges humana solertia 6 domi forisque curantur atque observantur, nisi fallor, satis accurate disserui. Nunc ut exordio priore sum pollicitus, de mutis custodibus loquar; quamquam canis falso dicitur mutus custos. Nam quis hominum clarius aut tanta vociferatione bestiam vel furem prædicat, quam iste latratu? quis famulus amantior domini? quis fidelior comes? quis custos incorruptior? quis excubitor inveniri potest vigilantior? quis denique ultor aut vindex constantior? Quare vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et fructus familiamque et pecora custodit. Eius autem parandi tuendique triplex ratio est. 2 Namque unum genus adversus hominum insidias eligitur, et id villam quæque iuncta sunt villæ custodit. At alterum propcllendis iniuriis hominum ac ferarum; et id observat domi stabulum, foris pecora pascentia. Tertium venandi gratia comparatur; idque non solum nihil agricolam iuvat, sed et avocat desidemque ab opere suo reddit. 3 De villatico igitur et pastorali dicendum est: nam venaticus nihil pertinet ad nostram professionem. Villæ custos eligendus est amplissimi corporis, vasti latratus canorique, ut prius auditu maleficum, deinde etiam conspectu terreat, et tamen nonnunquam ne visus quidem horribili fremitu suo fuget insidiantem. Sit autem coloris unius; isque magis eligatur albus in pastorali, niger in villatico: nam varius in neutro est laudabilis. Pastor album probat, quoniam est feræ dissimilis, magnoque opus interdum discrimine est in propulsandis lupis sub obscuro mane vel etiam crepusculo, ne pro bestia canem feriat. 4 Villaticus, qui hominum maleficiis opponitur, sive luce clara fur advenit,terribilior niger conspicitur: sive noctu,ne conspicitur quidem propter umbræ similitudinem, quamobrem tectus tenebris canis tutiorem accessum habet ad insidiantem. Probatur quadratus potius quam longus aut brevis, capite tam magno, ut corporis videatur pars maxima, deiectis et propendentibus auribus, nigris vel glaucis oculis acri lumine radiantibus, amplo villosoque pectore, latis armis, cruribus crassis et hirtis, cauda brevi, vestigiorum articulis et unguibus amplissimis, qui Græce δράκεσ appellantur. Hic erit villatici canis status præcipue laudandus. 5 Mores autem neque mitissimi, neque rursus truces atque crudeles; quod illi furem quoque adulantur, hi etiam domesticos invadunt. Satis est severos esse nec blandos, ut non-nunquam etiam conservos iratius intueantur, semper excandescant in exteros. Maxime autem debent in custodia vigilantes conspici, nec erronei,sed assidui et circumspecti magis quam temerarii.Nam illi nisi quod certum compererunt, non indicant: hi vano strepitu et falsa suspicione concitantur. 6 Hæc idcirco memoranda credidi, quia non natura tantum, sed etiam disciplina mores facit, ut et cum emendi potestas fuerit, eiusmodi probemus, et cum educabimus domi natos, talibus institutis formemus. 7 Nec multum refert an villatici corporibus graves et parum veloces sint: plus enim cominus et in gradu, quam eminus et in spatioso cursu facere debent. Nam semper circa septa et intra ædificium consistere, immo ne longius quidem recedere debent, satisque pulchre funguntur officio, si et advenientem sagaciter odorantur,et latratu conterrent, nec patiuntur propius accedere,vel constantius appropinquantem violenter invadunt. Primum est enim non adtentari, secundum est lacessitum fortiter et perseveranter vindicari. Atque hæc de domesticis custodibus; illa de pastoralibus. 8 Pecuarius canis neque tam strigosus aut pernix debet esse, quam qui damas cervosque et velocissima sectatur animalia, nec tam obesus aut gravis, quam villæ horreique custos: sed et robustus nihilominus, 9 et aliquatenus promptus ac strenuus, quoniam et ad rixam et ad pugnam, nec minusad cursum comparatur, cum et lupi repellere insidias, et raptorem ferum consequi fugientem prædam excutere atque auferre debeat. Quare status eius longior pro-ductiorque ad hos casus magis habilis est quam brevis aut etiam quadratus: quoniam, ut dixi, nonnumquam necessitas exigit celeritate bestiam consectandi. Ceteri artus similes membris villatici canis æque probantur. 10 Cibaria fere eadem sunt utrique generi præbenda. Nam si tam laxa rura sunt, ut sustineant pecorum greges, omnes sine discrimine canes hordeacea farina cum sero commode pascit. Sin autem surculo consitus ager sine pascuo est,farreo vel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctæ fabæ, sed tepido: nam fervens rabiem creat. 11 Huic quadrupedi neque feminæ neque mari nisi post annum' permittenda venus est: quæ si teneris conceditur, carpit et corpus et vires animosque degenerat. Primus effetæ partus amovendus est, quoniam tiruncula nec recte nutrit, et educatio totius habitus aufert incrementum. Mares iuveniliter usque in annos decem progenerant: post id tempus ineundis feminis non videntur habiles, quoniam seniorum pigra soboles existit. Feminæ concipiunt usque in annos novem, nec sunt utiles post decimum. 12 Catulos sex mensibus primis, dum corroborentur,emitti non oportet, nisi ad matrem lusus æ lasciviæ causa. Postea catenis per diem continendi, et noctibus solvendi. Nec unquam eos, quorum generosam volumus indolem conservare, patiemur alienæ nutricis uberibus educari: quoniam semper et lac et spiritus maternus longe magis ingenii atque incrementa corporis auget.Quod si effeta lacte deficitur, caprinum maxime conveniet præberi catulis,dum fiant mensum quattuor. 13 Nominibus autem non longissimis appellandi sunt, quo celerius quisque vocatus exaudiat: nec tamen brevioribus quam quæ duabus syllabis enuntientur, sicuti Græcum est σκύλαξ, Latinum ferox, Græcum λάκων, Latinum celer: vel femina, ut sunt Græca σπουδή, ἀλκή, ῤώμη: Latina, lupa, cerva, tigris. 14 Catulorum caudas post diem quadragesimum, quam sint editi, sic castrare conveniet. Nervus est, qui per articulos spinæ prorepit usque ad ultimam partem caudæ: is mordicus comprehensus et ali quatenus eductus abrumpitur: quo facto neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et, ut plurimi pastores affirmant, rabies arcetur letifer morbus huic generi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑