Columella, De re rustica
1 Cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est: quod ex eo cito pinguescit, et lactis plurimum præbet ovibus,1 tum 2 etiam 3 octo mensibus viridi eo pabulo uti et postea arido possis. Præterea in quolibet agro quamvis macerrimo celeriter comprehendit: 2 omnem iniuriam sine noxa patitur. Mulieres quidem si lactis inopia premuntur, cytisum aridum in aqua macerare oportet, et cum tota nocte permaduerit, postero die expressi succi ternas heminas permiscere modico vino, atque ita potandum dare: sic et ipsæ valebunt, et pueri abundantia lactis confirmabuntur. Satio autem cytisi vel autumno circa idus Octobris, vel vere fieri potest. 3 Cum terram bene subegeris, areolas facito, ibique velut ocimi semen cytisi autumno serito. Plantas deinde vere disponito, ita ut inter se quoquoversus quattuor pedum spatio distent. Si semen non habueris, cacumina cytisorum vere deponito, et stercoratam terram circumaggerato. 4 Si pluvia non incesserit, rigato quindecim proximis diebus: simulatque novam frondem agere coeperit, sarrito, et post triennium deinde cædito, et pecori præbete Equo abunde est viridis pondo xv, bubus pondo vicena, ceterisque pecoribus pro portione virium.Potest etiam circa sepem agri satis commode ramis cytisus seri, quoniam facile comprehcndit et iniuriam sustinet. Aridum si dabis, parcius præbeto, quoniam vires maiores habet, priusque aqua macerato, et exemptum paleis permisceto. 5 Cytisum cum aridum facere voles, circa mensem Septembrem, ubi semen eius grandescere incipiet, cædito, paucisque horis, dum flaccescat, in sole habeto: deinde in umbra exsiccata, et ita condito. Hactenus de arboribus præcepisse abunde est, reddituro pecoris curam et remedia sequenti volumine. BOOK VI
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
