Columella, De re rustica
1 Sed ne nunc per infinitas terreni species evagemur, non intempestive commemorabimus6 Iuli Græcini conscriptam velut formulam, ad quam posita est æstimatio terræ 7 vinealis.Idem enim Græcinus sic ait: Esse aliquam terram calidam vel frigidam, umidam vel siccam, raram vel densam, levem aut gravem, pinguem aut macram; sed neque nimium calidum solum posse tolerare vitem, quia inurat, neque prægelidum, quoniam velut stupentes et congelatas radices nimio frigore moveri non sinat; quæ tum demum se promunt, cum modico tepore 2 evocantur: umorem terræ iusto maiorem putrescere deposita semina; rursus nimiam siccitatem destituere plantas naturali alimento, aut in totum necare, aut scabras et retorridas facere: perdensam humum cælestis aquas non sorbere, nec facile perflari, facillime perrumpi, et præbere rimas, quibus sol ad radices stirpium penetret; eandemque velut conclausa et coartata semina comprimere atque strangulare: 3 raram supra modum velut per infundibulum transmittere imbres, et sole ac vento penitus siccari atque exarescere: gravem terram vix ulla cultura vinci, levem vix ulla sustineri: pinguissimam et lætissimam luxuria, macram ac tenuem ieiunio laborare. Opus est, inquit, inter has tam diversas inæqualitates magno temperamento, quod in corporibus quoque nostris desideratur, quorum bona valetudo calidi et frigidi, umidi et aridi, densi et rari certo et quasi examinato modo continetur.Nec tamen hoc temperamentum in terra, 4 quæ vineis destinetur, pari momento libratum esse debere ait, sed in alteram partem propensius; ut calidior terra sit quam frigidior, siccior quam umidior, rarior quam densior, et si qua sunt his similia, ad quæ contemplationem suam dirigat, qui vineas instituet. 5 Quæ cuncta, sicut ego reor, magis prosunt, cum suffragatur etiam status cæli: cuius quam regionem spectare debeant vineæ, vetus est dissensio, Saserna maxime probante solis ortum, mox deinde meridiem, tum occasum; Tremelio Scrofa præcipuam positionem meridianam censente; Vergilio de industria occasum sic repudiante, Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem; Democrito et Magone laudantibus cæli plagam septentrionalem, quia existiment ei subiectas feracissimas fieri vineas, quæ tamen bonitate vini superentur. 6 Nobis in universum præcipere optimum visum est ut in locis frigidis meridiano vineta subiciantur, tepidis orienti advertantur; si tamen non infestabuntur Austris Eurisque,velut oræ maritimæ in Bætica. Sin autem regiones prædictis ventis fuerint obnoxiæ, melius Aquiloni vel Favonio committentur; nam ferventibus provinciis, ut Ægypto et Numidia, uni septentrioni rectius opponentur. Quibus omnibus diligenter exploratis, tum demum pastinationem suscipiemus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
