Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 9, cap. 11

1 Sed nonnunquam idem necandus est, cum Vetus alveare numero apium destituitur, atque infrequentia eius alio 1 examine 2 replenda est. Itaque cum primo vere in eo vase nata est pullities, novus rex eliditur 3 ut multitudo sine discordia cum parentibus suis conversetur. Quod si nullam progeniem tulerint favi, duas 4 vel tres alvorum plebes in unum contribuere licebit, sed prius respersas dulci liquore: tum demum includere, et posito cibo, dum conversari consuescant, exiguis spiramentis relictis triduo fere clausas habere. 2 Sunt qui seniorem potius regem submoveant, quod est contrarium: quippe turba vetustior, velut quidam senatus, minoribus parere non censent, atque imperia validiorum contumaciter spernendo poenis ac mortibus afficiuntur.Illi quidem incommodo, quod iuniori examini solet accidere, cum antiquarum apium relictus a nobis rex senectute defecit, et tanquam domino mortuo familia nimia licentia discordat, facile occurritur. 3 Nam ex iis alvis, quæ plures habent principes, dux unus eligitur: isque translatus ad eas, quæ sine imperio sunt, rector constituitur. Potest autem minore molestia in iis domiciliis, quæ aliqua peste vexata sunt, paucitas apium emendari. 4 Nam ubi cognita est clades frequentis alvi, si quos habet favos, oportet considerare: tum deinde ceræ eius quæ semina pullorum continet, partem recidere, in qua regii generis proles animatur. Est autem facilis conspectu, quoniam fere in ipso fine cerarum velut papilla uberis apparet eminentior et laxioris fistulæ quam sunt reliqua foramina, 5 quibus popularis notæ pulli detinentur. Celsus quidem affirmat in extremis favis transversas fistulas esse, quæ contineant regios pullos. Hyginus quoque auctoritatem Græcorum sequens negat. ex vermiculo,ut ceteras apes, fieri ducem, sed in circuitu favorum paulo maiora, quam sunt plebeii seminis, inveniri recta foramina repleta quasi sorde rubri coloris, ex qua protinus alatus rex figuretur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑