Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 8, cap. 11

1 Pavonum educatio magis urbani3 patrisfamiliæ, quam tetrici rustici curam poscit. Sed nec hæc tamen aliena est agricolæ captantis undique voluptates acquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur. Harum autem decor avium etiam exteros nedum dominos oblectat. Itaque genus alitum nemorosis et parvulis insulis, quales obiacent Italiæ, facillime continetur. Nam quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia volitare, tum etiam quia furis ac noxiorum animalium rapinæ metus non est, sine custode tuto vagatur, maioremque pabuli partem sibi acquirit. 2 Feminæ quidem sua sponte tanquam servitio liberatæ studiosius pullos enutriunt: nec curator aliud facere debet, quam ut diei certo tempore, signo dato, iuxta villam gregem convocet, et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec avis esuriat, et numerus advenientium recognoscatur. 3 Sed huius possessionis rara conditio est. Quare mediterraneis locis maior adhibenda cura est: eaque sic administretur. Herbidus silvestrisque ager planus sublimi clauditur maceria, cuius tribus lateribus porticus applicantur, et in quarto duæ cellæ, ut sit altera custodis habitatio, atque altera stabulum pavonum. Sub porticibus deinde per ordinem fiunt arundinea sæpta in modum cavearum, qualescolumbarii tectis superponuntur. Ea sæpta distinguuntur velut clatris intercurrentibus calamis, ita ut ab utroque latere singulos aditus habeant. 4 Stabulum autem carere debet uligine, cuius in solo per ordinem Aguntur breves paxilli,eorumque partes summæ lingulas edolatas habent, quæ transversis foratis perticis inducantur.Hæ porro quadratæ perticæ, paxillis superponuntur, ut avem recipiant adsilientem. Sed idcirco sunt exemptiles, ut cum res exigit, a paxillis deductæ liberum aditum converrentibus stabulum præbeant. 5 Hoc genus avium, cum trimatum explevit, optime progenerat. Siquidem tenerior ætas, aut sterilis, aut parum fecunda est. Masculus pavo gallinaceam salacitatem habet, atque ideo quinque feminas desiderat. Nam si unam vel alteram fetam sæpius compressit, vix dum concepta in alvo vitiat ova, nec ad partum sinit perduci: quoniam immatura geni- 6 talibus locis excidunt. Ultima parte hiemis concitantibus libidinem cibis utriusque sexus accendenda venus est. Maxime facit ad hanc rem, si favilla levi torreas fabam, tepidamque des iciunis quinto quoque die. Nec tamen excedas modum sex cyathorum in singulas aves. Hæc cibaria non omnibus promiscue spargenda sunt, sed in singulis sæptis, quæ arundinibus contexi oportere proposueram, portione servata quinque feminarum et unius maris, ponenda sunt cibaria, nec minus aqua, quæ sit idonea potui. 7 Quod ubi factum est, mares sine rixa diducuntur in sua quisque sæpta cum feminis, et æqualiter universus grex pascitur. Nam etiam in hoc genere pugnaces inveniuntur masculi, qui et a cibo et a coitu prohibent minus validos, nisi sint hac ratione separati. Fere autem locis apricis ineundi cupiditas exercet mares, cum Favonii spirare coeperunt, id est tempus ab idibus Februariis ante Martium mensem. 8 Signa sunt extimulatæ libidinis, cum semetipsum veluti mirantem caudæ gemmantibus pinnis protegit: idque cum facit, rotare dicitur. Post admissuræ tempus confestim matrices custodiendæ sunt, ne alibi quam in stabulo fetus edant: sæpiusque digitis loca feminarum tentanda sunt. Nam in promptu gerunt ova, quibus iam partus appropinquat. Itaque includendæ sunt incipientes, 9 ne extra clausum fetum edant: maximeque temporibus his, quibus parturiunt, pluribus stramentis exaggerandum est aviarium, quo tutius integri fetus excipiantur. Nam fere pavones, cum ad nocturnam requiem venerunt, prædictis perticis insistentes enituntur ova, quæ quo propius ac mollius deciderint, illibatam servant integritatem. Quotidie ergo diligenter mane temporibus feturæ stabula circumeunda erunt, et iacentia ova colligenda. Quæ quanto recentiora gallinis subiecta sunt, tanto commodius exeluduntur:idque fieri maxime patrisfamilias rationi conducit. 10 Nam feminæ pavones, quæ non incubant, ter anno fere partus edunt: at quæ fovent ova, totum tempus fecunditatis aut excludendis aut etiam educandis pullis consumunt. Primus est partus quinque fere ovorum; secundus quattuor; 11 tertius aut trium aut duorum. Neque est quod committatur, ut Rhodiæ aves pavoninis incubent, quæ ne suos quidem fetus commode nutriunt. Sed veteres maximæ quæque gallinæ vernaculi generis eligantur: eæque novem diebus a primo lunæ incremento, novenis ovis incubent, sintque ex his quinque pavonina, cetera gallinacei generis. 12 Decimo deinceps die omnia gallinacea sub-trahantur, et totidem recentia eiusdem generis supponantur, ut trigesima luna, quæ est fere nova, cum pavoninis excludantur. Sed custodis curam non effugiat observare desilientem matricem, sæpiusque ad cubile pervenire, et pavonina ova, quæ propter magnitudinem difficilius a gallina moventur, versare manu: idque quo diligentius faciat, una pars ovorum notanda est atramento, quod signum habebit aviarius,an a gallina conversa sint. 13 Sed, ut dixi, meminerimus cohortales quam maximas ad hanc rem præparari. Quæ si mediocris habitus sunt, non debent amplius quam terna pavonina et sena generis sui fovere. Cum deinde fecerit pullos, ad aliam nutricem gallinacei debebunt transferri, et subinde qui nati fuerint pavonini ad unam congregari, donec quinque et viginti capitum grex efficiatur. 14 Sed cum erunt editi pulli, similiter ut gallinacei primo die non moveantur: postero die cum educatrice transferantur in caveam: primisque diebus alantur hordeaceo farre vino resperso, nec minus ex quolibet frumento cocta pulticula, et refrigerata. Post paucos deinde dies huic cibo adiciendum erit concisum porrum Tarentinum, et caseus mollis vehementer expressus; nam serum nocere pullis manifestum est. 15 Locustæ quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur, atque his pasci debent usque ad sextum mensem: postmodum satis est hordeum de manu præbere. Possunt autem post quintum et trigesimum diem quam nati sunt, etiam in agrum satis tuto educi, sequiturque grex velut matrem gallinam singultientem. Ea cavea clausa fertur in agrum a pastore, et emissa ligato pede longa linea custoditur, ad quam circumvolant pulli. Qui cum ad satietatem pasti sunt, reducuntur in villam persequentes, 16 ut dixi, nutricis singultus.Satis autem convenit inter auctores, non debere alias gallinas, quæ pullos sui generis educant, in eodem loco pasci. Nam cum conspexerunt pavoninam prolem, suos pullos diligere desinunt, et immaturos relinquunt, perosæ videlicet, quod nec magnitudine, nec specie pavoninis pares sint. Vitia quæ gallinaceo generi nocere solent, eadem has aves infestant: sed nec remedia traduntur alia, quam quæ gallinaceis adhibentur. Nam et pituita et cruditas, et si quæ aliæ sunt pestes, iisdem remediis, quæ proposuimus, 17 prohibentur. Septimum deinde mensem cum ex-cesserunt, in stabulo cum ceteris ad nocturnam requiem debent includi. Sed erit curandum, ne humi maneant. Nam qui sic cubitant, tollendi sunt, et supra perticas imponendi, ne frigore laborent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑