Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 5, cap. 11

1 Sed omnis surculus omni arbori inseri potest, si non est ei, cui inseritur, cortice dissimilis. Si vero etiam similem fructum et eodem tempore affert, sine scrupulo egregie inseritur. Tria genera porro insitionum antiqui tradiderunt. Unum, quo resecta et fissa arbor resectos 7 surculos accipit. Alterum, quo resecta inter librum et materiam semina admittit. Quæ utraque genera veris temporis sunt. Tertium, quo ipsas gemmas cum exiguo cortice in partem sui delibratam recipit, quam vocant agricolæ emplastrationem; vel, ut quidam, inoculationem. Hoc genus insitionis æstivo tempore optime usurpatur. 2 Quarum insitionum rationem cum tradiderimus, a nobis repertam quoque docebimus. Omnes arbores simulatque gemmas agere coeperint,luna crescente inserito; olivam autem circa æquinoctium vernum usque in idus Aprilis. 3 Ex qua arbore inserere voles, et surculos ad insitionem sumes, videto ut sit tenera et ferax nodisque crebris: et cum primum germina tumebunt,de ramulis anniculis, qui solis ortum spectabunt, et integri erunt, eos legito crassitudine digiti minimi. Surculi sint bifurci vel trifurci. Arborem, quam inserere voles, serra diligenter exsecato ea parte, qua maxime nitida et sine cicatrice est:dabisque operam, ne librum lædas. 4 Cum deinde truncum recideris, acuto ferra-mento plagam levato. Deinde quasi cuneum tenuem ferreum vel osseum inter corticem et materiam ne minus digitos tres, sed considerate, demittito, ne lædas aut rumpas corticem. Postea surculos quos inserere voles falce acuta ex ima parte deradito tantum, quantum cuneus demissus spatii dabit, atque ita, ne medullam neve alterius partis corticem lædas. 5 Ubi surculos paratos habueris,cuneum vellito, statimque surculos dimittito in ea foramina,quæ cuneo adacto inter corticem et materiam feceris. Ea autem fine, qua adraseris, surculos sic inserito, ut semipede vel amplius de arbore extent. In una arbore duos, vel si truncus vastior est, plures calamos recte inseres, dum ne minus quattuor digitorum inter eos sit spatium. Pro arboris magnitudine et corticis bonitate hæc facito. 6 Cum omnes surculos, quos arbor ea patietur, demiseris, libro ulmi vel iunco aut vimine arborem constringito: postea paleato luto bene subacto oblinito totam plagam, et spatium quod est inter surculos, usque eo dum minime quattuor digitis insita extent.Supra deinde muscum imponito, et ita ligato, ne pluvia dilabatur. Quosdam tamen magis delectat in trunco arboris locum seminibus serra facere, insectasque partes tenui scalpello levare, atque ita surculos aptare. 7 Si pusillam arborem inserere voles, imam abscindito, ita ut sesquipede e terra extet. Cum deinde præcideris, plagam diligenter levato: et medium truncum acuto scalpello modice findito, ita ut fissura digitorum trium sit in ea. Deinde cuneum, quo diducatur, inserito, et surculos ex utraque parte derasos de-mittito, sic ut librum seminis libro arboris æqualem facias. 8 Cum surculos diligenter aptaveris, cuneum eximito, et arborem, ut supra dixi, alligato: deinde terram circa arborem adaggerato usque ad ipsum insitum. Ea res a vento et calore maxime tuebitur. Nos tertium genus insitionis invenimus, quodcum sit subtilissimum, non omni generi arborum idoneum est, sed fere recipiunt talem insitionem, quæ humidum succosumque et validum librum habent, 9 sicut ficus. Nam et lactis plurimum mittit, et, corticem robustum habet. Optime itaque inseritur tali ratione.Ex arbore, de qua inserere voles, novellos et nitidos ramos digito, in iisdemque quærite gemmam, quæ bene apparebit, certamque spem germinis habebit: eam duobus digitis quadratis circumsignato, ut gemma media sit: et ita acuto scalpello circumcisam diligenter, ne eam lædas, 10 delibrato. Item alterius arboris, quam emplastraturus es, nitidissimum ramum digito, et eiusdem spatii corticem circumcidito, et materiam delibrato. Deinde in eam partem, quam nudaveris, præpara- tum emplastrum aptato,ita ut alterius delibratæ parti conveniat. 11 Ubi ita hæc feceris, circa gemmam bene alligato, cavetoque ne lædas ipsum germen. Deinde commissuras et vincula luto oblinito, spatio relicto, ut gemma libera vinculo non urgeatur. Arboris autem insitæ sobolem et ramos superiores præcidito, ne quid sit, quo possit succus avocari,aut ne cui magis quam insito serviat. Post xxi diem solvito emplastrum. Et hoc genere optime etiam olea inseritur. 12 Quartum illud genus insitionis iam docuimus, cum de vitibus disputavimus. Itaque supervacuum est hoc loco repetere traditam rationem terebrationis. Sed cum antiqui negaverint posse omne genus surculorum in omnem arborem inseri, et ex illa quasi finitione, qua nos ante paulo usi sumus, veluti quandam legem sanxerint, eos tantum surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro et fructu consimiles iis arboribus, quibus inseruntur, existimavimus errorem huius opinionis discutiendum, tradendam-que posteris, rationem, qua possit omne genus surculi omni generi arboris inseri. 13 Quo ne longiore exordio legentem fatigemus, unum quasi exemplum subiciemus, -quo possit omne genus surculi dissimilibus arboribus inseri. Scrobemquoquoversus pedumquattuor ab arbore olivæ tam longe fodito, ut extremi rami oleæ possint eam contingere.In scrobem deinde fici arbusculam deponito, diligentiamque adhibeto, ut robusta et nitida fiat. 14 Post biennium, cum iam satis amplum incrementum ceperit, ramum olivæ, qui videtur nitidissimus, deflecte, et ad crus arboris ficulneæ religa: atque ita amputatis ceteris ramis, ea tantum cacumina,quæ inserere voles,relinque; tum arborem fici detrunca, plagamque leva, et mediam cuneo finde. 15 Cacumina deinde olivæ, sicuti matri cohærent, ex utraque parte adrade, et ita fissuræ fici insere, cuneumque exime, diligenterque ramulos colliga, ne qua vi revellantur.Sic interposito triennio coalescet ficus cum olea, et tum demum quarto anno, cum benecoierint,velut propagines, ramulos olivæ a matre resecabis. Hoc modo omne genus in omnem arborem inseres. At prius quam finem libri faciamus, quoniam fere species surculorum omnes persequimur prioribus libris, de cytiso præcipere nunc parvum ac tempestivum est.15,

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑