Columella, De re rustica
1 Nunc ad reliquum ordinem propositæ disputationis redeo. Sequitur hanc eligendi malleoli curam pastinationis officium, si tamen ante de qualitate soli constiterit. Nam eam quoque plurimum et bonitati et largitati frugum conferre, nihil dubium est. Ac prius quam ipsum solum 6 perspiciamus, illud antiquissimum censemus, rudem potius eligendum agrum, si sit facultas, quam ubi fuerit seges aut arbustum. 2 Nam de vinetis quæ longo situ exoleverunt, inter omnes auctores constitit pessima esse si reserere velimus, quod et inferius solum plurimis radicibus sit impeditum ac velut irretitum, et adhuc non amiserit virus et cariem illam vetustatis, quibus hebetata quasi aliquibus venenis humus torpeat. 3 Quam ob causam silvestris ager præcipue est eligendus, qui etiam si frutectis aut arboribus obsessus est, facile extricatur, quod suapte natura quæcumque gignuntur, non penitus nec in profundum radices agunt, sed per summam terræ dispergunt atque deducunt; quibus ferro recisis atque exstirpatis, parum quod superest inferioris soli rastris licet effodere et in fermentum congerere atque componere. Si tamen rudis terra non sit, proximum est vacuum arboribus arvum. Si nec hoc est, rarissimum arbustum vel olivetum, melius tamen vetus olivetum 4 quod non fuerit maritum, vineis destinatum Ultima est, ut dixi, conditio restibilis vineæ. Nam si necessitas facere cogit, prius quidquid est residuæ vitis exstirpari debet; deinde totum solum sicco fimo, aut si id non sit, alterius generis quam recentissimo stercorari, atque ita converti, et diligentissime refossæ omnes radices in summum regeri atque comburi; tum rursus vel stercore vetusto, quia non gignit herbas, vel de vepribus egesta humo pasti- 5 natum large contegi. At ubi pura novalia et ab arboribus sunt libera, considerandum est ante quam pastinemus, surcularis necne sit terra; idque facillime exploratur per stirpes, quæ sua sponte proveniunt. Neque enim est ullum tam viduum solum virgultis ut non aliquos surculos progeneret, tamquam piros silvestres et prunos, vel rubos certe; nam hæc quamvis genera spinarum sint, solent tamen fortia et læta et gravida fructu consurgere. 6 Igitur si non retorrida nec scabra, sed levia et nitida, et prolixa fecundaque viderimus, eam intellegemusesse terram surcularem. Sed hoc in totum ad illud, quod vineis præcipue est idoneum, proprie considerandum, ut prius rettuli, si facilis est humus et modice resoluta, quam diximus pullam vocitari; nec quia sola ea, sed quia sit habilis maxime vinetis. 7 Quis enim vel mediocris agricola nesciat etiam durissimum tofum vel carbunculum, simulatque sit confractus et in summo regestus, tempestatibus et gelu nec minus æstivis putrescere caloribus ac resolvi; eumque pulcherrime radices vitium per æstatem refrigerare, sucumque retinere; quæ res alendo surculo sunt accommodatissimæ? Simili quoque de causa probari solutam glaream calculosumque agrum et mobilem lapidem? si tamen hæc pingui glebæ permixta sunt, nam eadem ieiuna maxime culpantur.Est autem, 8 ut mea quoque fert opinio, vineis amicus etiam silex, cuisuperpositum est modicum terrenum, quia frigidus et tenax umoris per ortum caniculæ non patitur sitire radices. Hyginus quidem secutus Tremelium præcipue montium ima, quæ a verticibus defluentem humum receperint,vel etiam valles quæ fluminum alluvie et inundationibus concreverint, aptas esse vineis adseverat, me non dissentiente. 9 Cretosa humus utilis habetur viti: nam per se ipsa creta, qua utuntur figuli, quamque nonnulli argillam vocant, inimicissima est; nec minus ieiunus sabulo, et quidquid, ut ait Iulius Atticus, retorridum surculum facit, id autem solum vel uliginosum est vel salsum, amarum etiam, vel siticulosum et peraridum. Nigrum tamen et rutilum sabulonem, qui sit vividæ terræ permixtus, probaverunt antiqui; nam carbunculosum agrum, nisi stercore adiuves, macres vineas efficere dixerunt. 10 Gravis est rubrica, ut idem Atticus ait, et ad comprehendendum radicibus iniqua. Sed alit eadem vitem, cum tenuit, verum est in opere difficilior, quod neque umentem fodere possis, quod sit glutinosissima, nec nimium siccam, quia ultra modum prædura.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
