Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 2, cap. 11

1 Quoniam quando quidque serendum sit persecuti sumus, nunc quem ad modum quotque operis singula eorum, quæ rettulimus, colenda sint demonstrabimus. Peracta sementi sequens cura est sartionis; de qua non convenit inter auctores. Quidam negant eam 1 quicquam proficere, quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquæ etiam succidantur ac, si frigora incesserint post sartionem, gelu frumenta enecentur;satius autem esse ea tempestive runcari et purgari. 2 Pluribus tamen sariri placet, sed neque eodem modo neque isdem temporibus usque quaque fieri; nam in agris siccis et apricis, simul ac primum sartionem pati queant segetes, debere eas permota terra adobrui, ut fruticare possint. Quod ipsum ante hiemem fieri oportere, deinde post hiemem iterari; in locis autem frigidis et palustribus plerumque transacta hieme sariri nec adobrui, sed plana sartione terram permoveri. 3 Multis tamen nos regionibus aptam esse hiemalem sartionem comperimus dumtaxat ubi et siccitas cæli et tepores permittunt, sed nec istud ubique fieri censemus, verum incolarum consuetudine uti. Sunt enim regionum propria munera, sicut Ægypti et Africæ, quibus agricola post sementim ante messem segetem non attingit, quoniam cæli conditio et terræ bonitas ea est ut vix ulla herba exeat nisi ex semine iacto, sive quia rari sunt imbres seu quia qualitas humi sic se cultoribus præbet. 4 In iis autem locis, ubi desideratur sartio, non ante sunt attingendæ segetes, etiam si cæli status permittat,quam cum sata sulcos contexerint. Triticumque et adoreum, cum quattuor fibras habere coeperint, hordeum, cum quinque, faba et cetera legumina, cum quattuor digitis a terra exstiterint, recte sarientur, excepto tamen lupino, cuius semini contraria est sartio, quoniam unam radicem habet, quæ sive ferro succisa est seu vulnerata, totus frutex emoritur. 5 Quod etiam si non fieret, supervacua tamen esset cultus, cum sola hæc res adeo non infestetur herbis, ut ipsa herbas perimat. At quæ aliæ segetes vel umidæ moveri possunt, melius tamen siccæ sariuntur, quia sic tractatæ non infestantur rubigine; hordeum vero nisi siccissimum tangi non debet. 6 Fabam multi ne sariendam quidem putant, quod et manibus, cum maturuerit, ducta secernatur a cetera runcatione et internatæ herbæ fæno reserventur. Cuius opinionis etiam Cornelius Celsus est, qui inter ceteras dotes eius leguminis hanc quoque enumerat, quod sublata faba fænum ex eodem loco secari posse dicat. Sed mihi videtur pessimi agricolæ committere ut satis herba proveniat;frugibus enim plurimum detrahitur, 7 si relinquitur runcatio. Neque est rustici prudentis magis pabulis studere pecudum quam cibis hominum, cum præsertim liceat illa quoque cultu pratorum consequi; adeoque fabam sariendam censeo, ut existimem debere etiam ter sariri. Nam sic cultam comperimus non solum multiplicare fructum, sed et exiguam portionem in valvulis habere fresæque eius et expurgatæ modium pæne tam plenum esse quam integræ, quoniam vix minuatur mensura detractis putaminibus. 8 Atque in totum, sicut ante iam diximus, hiberna sartio plurimum iuvat diebus serenis ac siccis post brumam confectam mense Ianuario, si gelicidia non sint. Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum lædantur et ut potius adobruantur cumulisque exaggerentur, ut latius se frutex culmi diffundat. Id prima sartione fecisse proderit, secunda oberit, quia cum pullulare desiit 9 frumentum, putrescit si adobrutumest. Nihil itaque amplius in iteratione quam remolliri terra debet æqualiter; eamque transacto acquinoctio verno statim peragi oportet intra dies viginti, ante quam seges in articulum eat, quoniam serius sarta corrumpitur insequentibus æstivis siccitatibus et caloribus. Subiungenda deinde est sartioni runcatio curandumque ne florentem segetem tangamus, sed 10 aut ante aut mox cum defloruerit.Omne autem frumentum et hordeum, quicquid denique non duplici semine est, spicam a tertio ad quartum nodum emittit et, cum totam edidit, octo diebus deflorescit ac deinde grandescit diebus quadraginta, quibus post florem ad maturitatem venit. Rursus quæ duplici semine sunt, ut faba, pisum, lenticula, diebus quadraginta florent simulque grandescunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑