Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 8, cap. 10

1 Turdis maior opera et impensa præbetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt. Nam difficulter in aliam regionem transferuntur, quia caveis clausi plurimi despondent: quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt. Itaque ne id accidat, veterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum nutriti quasi allectores sint captivorum, mæstitiamque eorum mitigent intervolando. Sic enim consuescent et aquam et cibos appetere feri, si mansuetos id facere viderint. 2 Locum æque munitum et apricum, quam columbi desiderant: sed in eo transversæ perticæ perforatis parietibus adversis aptantur, quibus insideant, cum satiati cibo requi- escere volunt. Eæ perticæ non altius a terra debent sublevari, quam hominis statura patitur, ut a stante contingi possint. 3 Cibi ponuntur fere partibus his ornithonis, quæ super se perticas non habent, quo mundiores permaneant. Semper autem arida ficus diligenter pinsita et permixta polline præberi debet, 4 tam large quidem ut supersit. Hanc quidam mandunt, et ita obiciunt. Sed istud in maiore numero facere vix expedit, quia nec parvo conducuntur qui mandant, et ab his ipsis aliquantum propter iucunditatem consumitur. Multi varietatem ciborum, ne unum fastidiant, præbendam putant; ea est, cum obiciuntur myrti et lentisci semina; 5 item oleastri et ederaceæ baccæ,nec minus arbuti.Fere enim etiam in agris ab eiusmodi volucribus hæc appetuntur, quæ in aviariis quoque desidentium detergent fastidia, faciuntque avidiorem volaturam, quod maxime expedit. Nam largiore cibo celerius pingue-scit. Semper tamen etiam canaliculi milio repleti apponuntur, quæ est firmissima esca. Nam illa quæ supra diximus, pulmentariorum vice dantur. 6 Vasa, quibus recens et munda præbeatur aqua, non dissimilia sint gallinariis. Hæ impensa curaque M. Terentius ternis sæpe denariis singulos emptitatos esse significat avorum temporibus, quibus qui triumphabant populo dabant epulum. At nunc ætatis nostræ luxuria cotidiana fecit hæc pretia: propter quæ ne rusticis quidem contemnendus sit hic reditus. Atque ea genera, quæ intra sæpta villæ cibantur, fere persecuti sumus. Nunc de his dicendum est, quibus etiam exitus ad agrestia pabula dantur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑