Columella, De re rustica
1 Febricitantium signa sunt, cum obstipæ sues transversa capita ferunt, ac per pascua subito, cum paululum procurrerunt, consistunt, et vertigine correptæ concidunt. Earum notanda sunt capita, 2 quam in partem proclinent,ut ex diversa parte de auricula sanguinem mittamus. Item sub cauda duobus digitis a clunibus intermissis venam feriamus, quæ est in eo loco satis ampla, eamque sarmento prius oportet verberari, deinde ab ictu virgæ tu- mentem ferro rescindi, detractoque sanguine colligari saligneo libro vel etiam ulmeo. 3 Quod cum fecerimus, uno aut altero die sub tecto pecudem continebimus, et aquam modice calidam quantam volent, farinæque hordeaceæ singulos sextarios præbebimus. Strumosis sub lingua sanguis mittendus est, qui cum profluxerit, sale trito cum farina triticea confricari totum os conveniet. Quidam præsentius putant esse remedium cum per cornu singulis ternos cyathos gari demittunt. Deinde fissas taleas ferularum lineo funiculo religant: et ita collo suspendunt, ut strumæ ferulis contingantur. 4 Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali fricto et fabæ minute fresæ commixta, ieiunisque prius quam in pascua prodeant obiecta.Solet etiam universumpecus ægrotare ita, ut emacietur, nec cibos capiat, productumque in pascua medio campo procumbat, et quodam veterno pressum somnos æstivo sub sole captet. 5 Quod cum facit, totus grex tecto clauditur stabulo, atque uno die abstinetur potione et pabulo:postridie radix anguinei cucumeris trita et commixta cum aqua datur sitientibus: quam cum pecudes biberunt, nausea correptæ vomitant, atque expurgantur, omnique bile depulsa, cicercula vel faba dura muria con- spersa, deinde, sicut hominibus, aqua calida potanda permittitur. 6 Sed cum omni quadrupedi per æstatem sitis sit infesta, tum suillo maxime est inimica. Quare non ut capellam vel ovem, sic et hoc animal bis ad aquam duci præcipimus: sed si fieri potest, iuxta flumen aut stagnum per ortum Caniculæ detineri: quia cum sit æstuosissimum, non est contentum potione aquæ, nisi obesam ingluviem atque distentam pabulis alvum demerserit ac refrigeraverit: nec ulla re magis gaudet, quam rivis atque cænoso lacu volutari. 7 Quod si locorum situs repugnat, ne ita fieri possit, puteis extracta et large canalibus immissa præbenda sunt pocula, quibus nisi affatim satientur, pulmonariæ fiunt. Isque morbus optime sanatur auriculis inserta consiligine: de qua radicula diligenter ac sæpius iam locuti sumus. 8 Solet etiam vitiosi splenis dolor eas infestare, quod accidit, cum siccitas magna provenit, et, ut Bucolicum loquitur poema, Strata iacent passim sua quæque sub arbore poma. Nam pecus inexsatiabile sues, dum dulcedinem pabuli consectantur supra modum, æstate splenis incremento laborant. Cui succurritur, si fabricentur canales tamaricis et rusco, repleanturque aqua, et deinde sitientibus admoveantur; quippe ligni succus medicabilis epotus intestinum tumorem compescit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
