Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 5, cap. 10

1 Modum pomarii, priusquam semina seras,8 circummunire 9 maceriis vel sæpe vel fossa præcipio,10 nec solum pecori, sed et homini transitum negare, quoniam si sæpius cacumina manu detracta aut a pecoribus prærosa sunt, in perpetuum semina incrementum capere nequeunt. 2 Generatim autem dis- ponere arbores utile est, maxime ne etiam imbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit. Terra, quæ vitibus apta est, etiam arboribus est utilis. Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodies.Ita sole pluviisve macerabitur, et quod 3 positum est cito comprehendet.At si eodem anno et scrobem facere et arbores serere properabis,minime autem duos menses scrobes fodito, postea stramentis incensis calefacito; quos si latiores patentioresque feceris,lætiores uberioresque fructus percipies. 4 Sed scrobis clibano similis sit, imus summo patentior, ut laxius radices vagentur ac minus frigoris hieme minusque æstate vaporis per angustum os penetret,etiam clivosis locis terra, quæ in eum congesta est, a pluviis non abluatur. 5 Arbores raris intervallis serito, ut, cum creverint, spatium habeant, quo ramos extendant. Nam si spisse posueris, nec infra serere quid poteris, nec ipsæ fructuosæ erunt, nisi intervulseris: itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere convenit. 6 Semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, levia, procera, sine ulceribus, integro libro. Ea bene et celeriter comprehendent. Si ex arboribus ramos sumes,de iis quæ quotannis bonos et uberes fructus afferunt, digito ab humeris qui sunt contra solem orientem. Si cum radice plantam posueris, incrementum maius futurum quam ceteris senties. Arbor insita fructuosior est quam quæ insita non est, id est,quam quæ ramis aut plantis ponetur. 7 Sed antequam arbusculas transferas,nota ventos quibus antea fuerant constitutæ, postea manus adhibeto ut de clivo et sicco in humidum agrum transferas. Trifurcam maxime ponito. Ea extetminime tribus pedibus. Si eodem scrobe duas aut tres arbusculas voles constituere,curato ne inter 8 se contingant,nam ita vermibus interibunt.Cum semina depones,dextra sinistraque usque in imum scrobem fasciculos sarmentorum bracchii crassitudinis demittito, ita ut supra terram paulum extent, per quos æstate parvo labore aquam radicibus sub-ministres. Arbores ac semina cum radicibus autumno serito, hoc est circa idus Octob.; 9 taleas et ramos primo vere,antequamgerminentarbores,deponito: ac ne tinea molesta sit seminibus ficulneis, in imum scrobem lentisci taleam inverso cacumine demittito. Ficum frigoribus ne serito. Loca aprica, calculosa, glareosa, interdum et saxeta amat. Eiusmodi arbor cito convalescit, si scrobes amplos patentesque feceris. 10 Ficorum genera,etsi sapore atque habitu distant, uno modo, sed pro differentia agri seruntur. Locis frigidis et autumni temporibus aquosis præcoques ponito ut ante pluviam fructum deligas: locis calidis hibernas serito. At si voles ficum quamvis non natura seram facere, tunc grossulos, prioremve fructum decutito,ita alterum edet,quem in hiemem differet. Non nunquam etiam, cum frondere coeperint arbores, cacumina fici ferro summa prodest amputare: sic firmiores arbores et feraciores sunt; ac semper conveniet, simulatque folia agere coeperit ficus, rubricam amurca diluere, et cum stercore humano ad radicem infundere. 11 Ea res efficit uberiorem fructum, et farctum fici pleniorem ac meliorem. Serendæ sunt autem præcipue Livianæ,Africanæ, Chalcidicæ, Fulcæ, Lydiæ, Calli-struthiæ,Astropiæ,Rhodiæ Libycæ, Tiburnæ,omnes etiam biferæ et triferæ flosculi. 12 Nucem Græcam serito circa cal. Febr., quia prima gemmascit: agrum durum, calidum, siccum desiderat. Nam in locis diversis nucem si deposueris, plerumque putrescit. Antequam nucem deponas, in aqua mulsa nec nimis dulci macerato. Ita iucundioris saporis fructum, cum adoleverit, 13 præbebit, et interim melius atque celerius frondebit. Ternas nuces in trigonum statuito, et nux a nuce minime palmo absit, et apex ad Favonium spectet. Omnis autem nux unam radicem mittit, et simplici stilo prorepit. Cum ad scrobis solum radix pervenit, duritia humi coercita recurvatur, et ex se in modum ramorum alias radices emittit. 14 Nucem Græcam et Avellanam Tarentinam facere hoc modo poteris. In quo scrobe destinaveris nuces serere,in eo terram minutam in modo semipedis ponito, ibique semen ferulæ repangito.Cum ferula fuerit enata, eam findito, et in medulla eius sine putamine nucem Græcam aut Avellanam abscondito, et ita adobruito. Hoc ante calend. Martias facito, vel etiam inter nonas et idus Mart. Eodem tempore iuglandem et pineam et castancam serere oportet. 15 Malum Punicum vere usque in cal. Aprilis recte seritur. Quod si acidum aut minus dulcem fructum feret, hoc modo emendabitur. Stercore suillo et humano urinaque vetere radices rigato. Ea res et fertilem arborem reddet, et primis annis fructum vinosum; post quinquennium dulcem, et apyrenum facit. Nos exiguum admodum laseris vino diluimus, et ita cacumina arboris summa oblevimus. Ea res emendavit acorem malorum. 16 Mala Punica ne in arbore hient,remedio suntlapides tres, si, cum seres arborem, ad radicem ipsam collocaveris.At si iam arborem satam habueris, scillam secundum radicem arboris serito. Alio modo, cum iam matura mala fuerint, antequam rumpantur, ramulos, quibus dependent, intorqueto. Eodem modo servabuntur incorrupta etiam toto anno. 17 Pyrum autumno ante brumam serito, ita ut minime dies XXV ad brumam supersint. Quæ ut sit ferax, cum adoleverit, alte eam ablaqueato, et iuxta ipsam radicem truncum findito, et in fissuram cuneum tedæ pineæ adicito, et ibi relinquito: deinde adobruta ablaqueatione cinerem supra terram inicito. 18 Curandum est autem, ut quam generosis- simis pyris pomaria conseramus. Ea sunt Crustumina, regia, Signina, Tarentina, quæ Syria dicuntur, purpurea, superba, hordeacea, Aniciana, Næviana, Favoniana, Lateritana, Dolabelliana, Turraniana, volæma, mulsa,præcocia, venerea, et quædam alia, 19 quorum enumeratio nunc longa est. Præterea malorum genera exquirenda maxime Scaudiana,Matiana, orbiculata, Cestina, Pelusiana,Amerina, Syrica, melimela, Cydonia: quorum genera tria sunt, struthia,chrysomelina, mustea. Quæ omnia non solum voluptatem, sed etiam salubritatem afferunt. Sorbi quoque et Armeniaci atque Persici non minima est gratia. Mala, sorba, pruna, post mediam hiemem usque in idus Feb. 20 serito. Mororum ab idib. Feb. usque ad æquinoctium vernum satio est. Siliquam Græcam, quam quidam κεράτιον vocant, et Persicum ante brumam per autumnum serito. Amygdala, si parum ferax erit, forata arbore lapidem adicito, et ita librum arboris inolescere sinito. 21 Omnium autem generum ramos circa cal. Martias in hortis subacta et stercorata terra super pulvinos arearum disponere convenit. Danda est opera, ut dum teneros ramulos habent, veluti pampinentur, et ad unum stilum primo anno semina redigantur. Et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina adurat, omnia folia decerpere expedit, et ita crassis arundinibus, quæ ab una parte nodos integros habeant, velut pileis induere, atque a frigore et gelicidiis teneras adhuc virgas tueri. 22 Post viginti quattuor deinde menses sive transferre et disponere in ordinem voles, sive inserere, satistuto utrumque facere poteris.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑