Columella, De re rustica
1 Feracissima autem semina sunt, non ut veteres auctores crediderunt,4 extrema pars eius,5 quod caput vitis appellant, id est, ultimum et productissimum flagellum; nam in eo quoque falluntur agricolæ. Sed erroris est causa prima species et numerus uvarum, qui plerumque conspicitur 6 in 7 productissimo sarmento. Quæ res nos decipere non 8 debet; id enim accidit non palmitis ingenita fertilitate, sed loci opportunitate, quia reliquas trunci partes umor omnis et alimentum quod a solo ministratur, transcurrit, 2 dum ad ultimum perveniat. Naturali enim spiritu omne alimentum virentis quasi quædam anima per medullam trunci veluti siphonem,quam diabeten vocant mechanici, trahitur in summum; quo cum pervenerit,ibi consistit, atque consumitur. Unde etiam materiæ vehementissimæ reperiuntur aut 3 in capite vitis aut in crure vicino radicibus. Sed et hæ steriles,quæ e duro citantur,ac duplici ex causa robustæ sunt, quod a fetu vacant, quodque ex proximo terræ integro atque inlibato suco aluntur; et illæ fertiles ac firmæ, quia e tenero prorepunt, et quidquid, ut supra dixi, ad eas alimenti pervenit, individuum est. Mediæ sunt macerrimæ, quia transeunti t hinc parte aliqua interceptus, 4 illinc ad se tractus umor. Non debet igitur ultimum flagellum quasi fecundum observari, etiam si plurimum adferat, siquidem loci ubertate in fructum cogitur; sed id sarmentum quod media vite situm, nec importuna quidem parte deficit, ac numeroso fetu benignitatem suam ostendit. Hic surculus translatus rarius degenerat, quoniam ex deteriore statu meliorem sortitur; sive enim pastinato deponitur, sive trunco inseritur, largioribus satiatur 5 alimentis quam prius, cum esset in egeno. Itaque custodiemus ut e prædictis locis, quos umeros rustici vocant, semina legamus, ea tamen quæ attulisse fructum antea animadverterimus.Nam si fetu vacua sint, quamvis laudabilem partem vitis nihil censemus ad feracitatem conferre malleolo. Quare vitiosissima est eorum agricolarum opinio, qui minimum referre credunt quotuvas sarmentum habuerit, dum et ex vite fertili legatur et non ex duro trunco enatum, quod pampinarium vocant. 6 Hæc autem opinio, quæ orta est ex inscientia seminum eligendorum, primum parum fecundas vineas, deinde etiam nimis steriles reddit. Quis enim omnino iam per tam longam seriem annorum agricolæ malleolum legenti præcepit ea, quæ paulo ante rettulimus? Immo quis non imprudentissimum quemque, et eum qui nihil aliud operis facere valeat, huic negotio delegat? Itaque ex hac consuetudine veniunt imprudentissimi ad rem maxime necessariam, deinde etiam infirmissimi; nam inutilissimus quisque, ut dixi, qui nullum alium laborem ferre queat, huic officio applicatur. 7 Is porro etiam si quam scientiam eligendi malleoli habet, eam propter infirmitatem dissimulat, ac superponit; et ut numerum, quem vilicus imperavit, explere possit, nihil curiose nihil religiose administrat. Unumque est ei propositum, peragere laboris sui pensum; cum tamen, ut et sciat, et quod sciat exsequatur, hoc solum præceptum a magistris accipit,ne pampi- nariam virgam deplantet, cetera omnia ut seminibus contribuat. 8 Nos autem primo rationem secuti, nunc etiam longi temporis experimentum, non aliud semen eligimus, nec frugiferum esse ducimus nisi quod in parte genitali fructum attulerit. Nam illud quidem, quod loco sterili lætum robustumque sine fetu2processit,fallacemfecunditatis imaginem præfert,nec ullam generandi vim possidet. 9 Id procul dubio verum esse ratio nos admonet, si modo, ut in corporibus nostris propria sunt officia cuiusque membri, sic et frugiferarum stirpium partibus propria munia. Videmus hominibus inspiratam velut aurigam rectricemque membrorum animam, sensusque iniectos ad ea discernanda, quæ tactu, quæque naribus auribusque et oculis indagantur;pedes ad gressum compositos, bracchia ad complexum. Ac ne per omnes vices ministeriorum vagetur insolenter oratio, nihil aures agere valent quod est oculorum, nihil oculi quod aurium; nec generandi quidem data est facultas manibus aut plantis. 10 Sed quod hominibus ignotum voluit esse genitor universi,ventre protexit, ut divina prædita ratione rerum æternaopifex, quasi quibusdam secretis corporis in arcano atque operto sacra illa spiritus elementa cum terrenis primordiis misceret, atque hanc2animantismachinæ speciem effingeret. 11 Hac lege pecudes ac virgulta progenuit; hac vitium genera figuravit, quibus eadem ipsa mater ac parens primum radices velut quædam fundamenta iecit, ut iis quasi pedibus insisterent.Truncum deinde superposuit velut quandam staturam corporis et habitus; mox ramis diffudit quasi brachiis; tum caules et pampinos elicuit velut palmas, eorumque alios fructu donavit, alios fronde sola vestivit ad protegendos tutandosque partus. 12 Ex his igitur, ut supra diximus, si non ipsa membra genitalia conceptu atque fetu gravida sed tamquam tegmina et umbracula eorum, quæ fructibus vidua sunt, legerimus, umbræ scilicet non vindemiæ laboraverimus.Quid ergo est? Cur quamvis non sit e duro pampinus sed e tenero natus, si tamen orbus est, etiam in futurum quasi sterilis damnatur a nobis? Modo enim disputatio nostra colligebat unicuique corporis parti proprium esse attributum officium, quod scilicet ei convenit; 13 ut malleolo quoque, qui opportuno loco natus est, fecunditatis vis adsit, etiam si interim cesset a partu. 14 Nec ego abnuerim hoc me instituisse argumentari; sed et illud maxime profiteor, palmitem quamvis frugifera parte enatum, si fructum non attulerit, ne vim quidem fecunditatis habere. Nec hoc illi sententiæ repugnat.Nam et homines quosdam non posse generare, quamvis omnimembrorum numero constante, manifestum est; ne sit incredibile, si genitali loco virga nata fructu careat, carituram quoque fetu. 15 Itaque ut ad consuetudinem agricolarum revertar, eiusmodi surculos, qui nihil attulerint,spadones appellant; quod non facerent, nisi suspicarentur inhabiles frugibus. Quæ et ipsa appellatio rationem mihi subiecit non eligendi malleolos quamvis probabili parte vitis enatos, si fructum non tulissent, quamquam et hos ipsos sciam non in totum sterilitate affectos. Nam confiteor pampinarios quoque, cum e duro processerint,tempore anni sequentis adquirere fecunditatem, et ideo in resecem summitti, 16 ut progenerare possit. Verum eiusmodi partum comperimus non tam ipsius resecis quam materni esse muneris. Nam quia inhæret stirpi suæ, quæ est natura ferax, mixtus adhuc parentis elementis,et fecundis partus seminibus ac velut altricis uberibus eductus, paulatim fructum ferre condiscit. At quæ citra naturæ quandam pubertatem immatura atque intempestiva planta direpta trunco vel terræ vel etiam stirpi recisæ inseritur, quasi puerilis ætas ne ad coitum quidem nedum ad conceptum habilis, vim generandi vel in totum perdit, vel certe minuit. 17 Quare magnopere censeo in eligendis seminibus adhibere curam, ut e fructuosa parte vitis palmites legamus eos qui futuram fecunditatem iam dato fructu promittunt; nec tamen contenti simus singulis uvis, maximeque probemus eos qui numerosissimis fetibus conspiciuntur. An non opilionem laudabimus ex ea matre subolem propagantem, quæ geminos enixa sit; et caprarium summittentem fetus earum pecudum, quæ trigemino partu commendantur?Videlicet quia sperat parentum fecunditati responsuram. 18 Et nos sequemur in vitibus hanc ipsam rationem, tanto quidem magis quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere interdum quamvis diligenter probata semina; idque nobis poeta velut surdis veritatis inculcet dicendo,Vidi lecta diu, et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quæque manu legeret.Sic omnia fatis In peius ruere, ac retro sublapsa referri. Quod non tantum de seminibus leguminum, sed in tota agricolationis rationedictum esse intellegendum est. 19 Si modo longi temporis observatione comperimus, quod certe comperimus, eum malleolum, qui quattuor uvas tulerit, deputatum et in terram depositum, a fecunditate materna sic degenerare ut interdum singulis, non numquam etiam binis uvis minus adferat; 20 in quantum autem censemus defeeturos eos, qui binos aut fere singulos fetus in matre tulerint, cum etiam feracissimi translationem sæpe reformident? Itaque huius rationis demonstratorem magis esse me quam inventorem, libenter profiteor, ne quis existimet fraudari maiores nostros laude merita. Nam id ipsum sensisseeos non dubium est, quamvis nullo alio scripto proditum, exceptis quos rettulimus numeros Vergili, et sic tamen ut de seminibus leguminum præcipiatur. 21 Cur enim aut e duro natam virgam, aut etiam ex fecundo malleolo, quem ipsi probassent, decisam sagittam repudiabant, si nihil interesse ducebant ex quo loco semina legerentur? Num quia vim fecunditatis certis quasi membris inesse non dubitabant, idcirco pampinarium et sagittam velut inutiles ad deponendum prudentissime damnaverunt? Quod si ita est, nihil dubium est multo magis ab his improbatum esse etiam illum palmitem, 22 qui frugifero loco natus fructum non attulisset. Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis vel ex optima vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat? Nisi tamen, quod est absurdum, crediderunt eum translatum et abscissum a sua stirpe, destitutumque materno alimento, frugiferum, qui in ipsa matre nequam fuisset.Atque hæc et forsitan pluribus dicta sint quam exigebat ratio veritatis; minus tamen multis quam postulabat prave detorta et inveterata opinio rusticorum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
