Columella, De re rustica
1 Quoniam de frumentis abunde præcepimus, de leguminibus deinceps disseremus.8 Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit et vilissime emitur et maxime ex iis, quæ seruntur, iuvat agrum. Nam vineis iam 9 emaciatis et arvis optimum stercus præbet ac vel effeto solo provenit vel repositum in granario patitur ævum. Boves per hiemem coctum maceratumque probe alit; famem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus commode propulsat. 2 Spargitur statim ex area, atque id solum omnium leguminum non desiderat requiem in horreo, sive Septembri mense ante æquinoctium seu protinus a Kalendis Octobribus crudis novalibus ingeras; et qualitercumque obruas, sustinet coloni neglegentiam. Teporem tamen autumni desiderat, ut celeriter confirmetur, nam si non ante hiemem convaluit,frigoribus adfligitur. 3 Reliquum quod semini superest, in tabulatum, quo fumus pervenit, optime reponas, quoniam si umor invasit, vermes gignit; qui simul atque oscilla lupinorum adederunt, reliqua pars enasci non potest. Id, ut dixi, exilem amat terram et rubricam præcipue, nam cretam reformidat limosoque non exit agro. 4 Iugerum decem modios occupat. Ab hoc recte phaselus terræ mandabitur vel in vetereto vel melius pingui et restibili agro, nec amplius quattuor modiis iugerum obseretur.Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et cælum frequentis umoris. Eadem mensura iugerum vel modio minus quam phaselum licet obserere primo tempore sementis ab æquinoctio autumnali. 5 Fabæ pinguissimus locus vel stercoratus destinetur et si veteretum erit in valle situm, quod a superiore parte sucum accipit. Prius autem iaciemus semina, deinde proscindemus terram proscissamque in liram revocabimus occabimusque, quo altius largiore humo contegatur; nam id plurimum refert, ut radices enatorum seminum penitus demersæ sint. 6 Sin autem proximæ messis occupandum erit restibile, desectis stramentis quattuor et viginti vehes stercoris in iugerum disponemus dissipabimusque et similiter, eum semen crudo solo ingesserimus, inarabimus imporcitumque oecabimus; quamvis sint, qui negent locis frigidis oportere occari fabam, quia exstantes glæbæ a gelicidiis adhuc eam teneram vindicent et aliquem teporem frigore laboranti præbeant. 7 Sunt etiam qui putent in arvis hanc eandem vice stercoris fungi; quod sic ego interpretor, ut existimem non sationibus eius pinguescere humum, sed minus hanc quam cetera semina vim terræ consumere. Nam certum habeo frumentis utiliorem agrum esse, qui nihil quam qui istam spicam proximo anno tulerit. 8 Iugerum agri, ut Tremelio quattuor, ut nobis videtur, fabæ sex occupant modii,si solum pingue sit, si mediocre, paulo amplius; eaque nee macrum nec nebulosum locum patitur, densa tamen humo sæpe commode respondet. Media sementi pars seri et pars ultima debet, quæ septimontialis satio dicitur; tempestiva frequentius, non numquam tamen sera melior est. 9 Post brumam parum recte seritur, pessime vere; quamvis sit etiam trimestris faba, quæ mense Februario seratur, quinta parte amplius quam matura, sed exiguas paleas nec multam siliquam facit. Veteres itaque rusticos plerumque dicentes audio malle se maturæfabalia quam fructum trimestris. 10 Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut quantum destinaveramus in sationem, tantum quinta decima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Græci ἀπόκρουσιν vocant, si minus, quarta decima utique adhuc lunæ crescente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit. Nihil enim nocebitur ei nocturnis roribus aliisve ex causis, dum a pecore et avibus vindicetur. 11 Priscis autem rusticis nec minus Vergilio prius amurca vel nitro macerari eam et ita seri placuit, lætior ut fetus siliquis fallacibus esset et quamvis igni exiguo properata maderent.Nos quoque sic medicatam comperimus, cum ad maturitatem perducta sit, minus a curculione infestari.Sed et illud, quod deinceps dicturi sumus, 12 experti præcipimus.Silente luna fabam vellito ante lucem; deinde cum in area exaruerit, confestim, prius quam luna incrementum capiat, excussam refrigeratamque in granarium conferto. Sic condita a curculionibus erit innoxia, maximeque ex leguminibus ea sine iumentis teri, sine vento purgari expedi- 13 tissime sic poterit. Modicus fasciculorum numerus resolutus in extrema parte areæ colligetur, quem per longissimum eius mediumque spatium tres vel quattuor homines promoveant pedibus et baculis furcisve contundant;deinde cum ad alteram partemareæpervenerint,inacervum culmos regerant. 14 Nam semina excussa in area iacebunt,superque ea paulatim eodem modo reliqui fasciculi excutientur, ac durissimæ quidem acus reiectæ separatæque erunt a cudentibus, minutæ vero, quæ de siliquis cum faba resederint,aliter secernentur. Nam cum acervus paleis granisque mixtus in unum fuerit congestus, paulatim ex eo ventilabris per longius spatium iactetur, quo pacto palea, quæ levior est, citra decidet, faba, quæ longius emittitur, pura eo perveniet, quo ventilator eam iaculabitur. 15 Lentim modo semediata luna usque in duodecimam solo tenui et resoluto vel pingui, sed sicco maxime loco seri convenit; nam in flore facile luxuria et umore corrumpitur. Quæ ut celeriter prodeat et ingrandescat, ante quam seritur,fimo arido permisceri debet, et cum ita quatriduoaut quinque diebus requieverit, spargi. Sationes eius duas servamus, alteram maturam per mediam sementim, 16 seriorem alteram mense Februario.Iugerum agri paulo plus quam modius occupat. Ea ne curculionibus absumatur—nam etiam dum est in siliqua exestur—curandumerit, ut cum extrita sit, in aquam demittatur et ab inani, quæ protinus innatat, separetur solida; tum in sole siccetur et radice silphi trita cum aceto adspargatur defriceturque atque ita rursus in sole siccata et mox refrigerata recondatur, si maior est modus, in horreo, si minor, in vasis oleariis salsamentariisque; quæ repleta cum confestim gypsata sunt, quandoque in usus prompserimus, integram lentim reperiemus. Potest tamen etiam citra istam medicationem cineri mixta commode servari. 17 Lini semen, nisi si magnus est eius in ea regione, quam colis, proventus et pretium proritat, serendum non est; agris enim præcipue noxium est. Itaque pinguissimum locum et modice umidum poscit. Seritur a Kalendis Octobribus in ortum Aquilæ, qui est VII Idus Decembris. Iugerum agri octo modiis obseritur. Non nullis placet macro solo et quam spississimum semen eius committi, quo terruiuslinum proveniat. Idem etiam, si læto solo seratur mense Februario, decem modios in iugerum iaci oportere dicunt. 18 Sesama, quæ rigantur, maturius, quæ carent umore, ab æquinoctio autumnali serenda sunt in Idus Octobres. Putre solum, quod Campani pullum vocant, plerumque desiderant; non deterius tamen etiam pinguibus harenis vel congesticia humo proveniunt, tantumque seminis quantum milium panicumque, interdum etiam duobus sextariis amplius in iugerum spargitur. Sed hoc idem semen Ciliciæ Syriæque regionibus ipse vidi mense Iunio Iulioque conseri et per autumnum, cum permaturuit, tolli. 19 Cicer aut cicercula, quæ piso est similis, mense Ianuario aut Februario seri debet læto loco cælo umido; quibusdam tamen Italiæ locis ante Kalendas Novembris seritur. Tres modii iugerum implent. Nec ullum legumen minus agro nocet, sed raro respondet, quoniam nec siccitates nec austros in flore sustinet; quæ utraque incommoda fere eo tempore anni sunt, quo deflorescit. 20 Cicer, quod arietillum vocatur, itemque alterius generis, quod Punicum, seri mense Martio toto potest cælo umido, loco quam lætissimo; nam etiam id terram lædit atque ideo improbatur a callidioribus agricolis. Quod tamen si seri debeat, pridie macerandum erit, ut celerius enascatur. Iugero modii tres abunde sunt. 21 Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque umidum et alte subactum deposcit. In quadratum pedem seruntur grana sex eius seminis Arcturo exoriente, quod est ultimo mense Februario, circa sextum aut quintum Kalendas Martias; nec tamen usque in æquinoctium vernum, si sit pluvius cæli status, improbe seretur. 22 Ab his leguminibus ratio est habenda napiraporumque, nam utraque rusticos implent. Magis tamen utilia rapa sunt, quia et maiore incremento proveniunt et non hominem solum, verum etiam boves pascunt, præcipue in Gallia, ubi hiberna cibaria prædictis pecudibus id holus præbet. Solum putre et solutum res utraque desiderat nec densa nascitur humo. 23 Sed rapa campis et locis umidis lætantur, napus devexam amat et siccam tenuique propiorem terram; itaque glareosis sabulosisque arvis melior exit,locique proprietas utriusque semen commutat; namque in alio solo rapa biennio sata convertuntur in napum, in alio napus raporum accipit speciem. Riguis locis utrumque recte ab solstitio seritur, siccis ultima parte mensis Augusti vel prima Septembris. Subactum solum pluribus iterationibus aratri vel rastri largoque stercore satiatum postulant; 24 nam id plurimum refert, non solum quod melius ea proveniunt, sed quod etiam post fructum eorum sic tractatum etiam solum segetes opimas facit. Iu- gerum agri non amplius quattuor sextariis raporum seminis obserendum est; quarta parte amplius napispargendum, quia non in ventrem latescit, sed tenuem radicem deorsum agit. Atque hæc hominum causa serenda censemus, illa deinde pecudum pabulorum genera complura, sicut Medicam, viciam, farraginem quoque hordeaceam et avenam, fænum Græcum nec minus ervum et ciceram; nam cetera neque enumerare et minus serere dignamur, excepta tamen cytiso, de qua dicemus in iis libris, quos de generibus surculorum conscripsimus. 25 Sed ex iis, quæ placent, eximia est herba Medica, quod semel seritur, decem annis omnibus deinde recte quater,interdum etiam sexiens demetitur, quod agrum stercorat, quod omne emaciatum armentum ex ea pinguescit, quod ægrotanti pecori remedium est, quod iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit. 26 Seritur ut deinceps præcipiemus. Locum, in quo Medicam proximo vere saturus es, proscindito circa Kalendas Octobris et eum tota hieme putrescere sinito; deinde Kalendis Februariis diligenter iterato et lapides omnes eligito glæbasque offringito; postea circa Martium mensem tertiato et occato. Cum sic terram subegeris, in morem horti areas latas pedum denum, longas pedum quinquagenum facito, ut per semitas aqua ministrari possit aditusque utraque parte runcantibus pateat. 27 Deinde vetus stercus inicito, atque ita mense ultimo Aprili serito tantum, quantum ut singuli cyathi seminis locum occupent decem pedum longum et quinque latum. Quod ubi feceris, ligneis rastris—id enim multum confert—statim iacta semina obruantur; nam celerrime sole aduruntur. Post sationem ferro tangi locus non debet; atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam perimat.Tardius messim primam eius facere oportebit, cum iam seminum aliquam partem eiecerit. 28 Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet et iumentis præbeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat; inflat enim et multum creat sanguinem. Cum secueris autem, sæpius eam rigato; paucos deinde post dies, ubi coeperit fruticare,omnis alterius generis herbas eruncato. Sic culta sexiens anno demeti poterit et permanebit annis decem. 29 Viciæ autem duæ sationes sunt: prima, qua pabuli causa circa æquinoctium autumnale serimus septem modios eius in unum iugerum; secunda, qua sex modios mense Ianuario vel etiam serius iacimus semini progenerando. Utraque satio potest cruda terra fieri, sed melius proscissa; idque genus præ- 30 cipue non amat rores, cum seritur. Itaque post secundam diei horam vel tertiam spargendum est, cum iam omnis umor sole ventove detersus est, neque amplius proici debet, quam quod eodem die possit operiri; nam si nox incessit, quantumcumque umore, prius quam obruatur, corrumpitur. Observandum erit ne ante quintam et vicesimam lunam terræ mandetur; aliter satæ fere limacem nocere comperimus. 31 Farraginem in restibili stercoratissimo loco et altero sulco serere convenit. Ea fit optima, cum cantherini hordei decem modiis iugerum obseritur circa æquinoctium autumnale, sed impendentibus pluviis, ut consita rigataque imbribus celeriter prodeat et confirmetur ante hiemis violentiam. Nam frigoribus cum alia pabula defecerunt, ea bubus ceterisque pecudibus optime desecta præbetur, et si depascere sæpius voles, usque in mensem Maium sufficit. 32 Quod si etiam semen voles ex ea percipere, a Kalendis Martiis pecora depellenda et ab omni noxa defendenda est, ut sit idonea frugibus. Similis ratio avenæ est, quæ autumno sata partim cæditur in fænum vel pabulum dum adhuc viret, partim semini custoditur. 33 Fænum Græcum, quod siliquam vocant rustici, duo tempora sationum habet, quorum alterum est Septembris mensis, cum pabuli causa seritur, isdem diebus, quibus vicia circa æquinoctium, alterum autem mensis Ianuarii ultimi vel primi Februarii, cum in semenseminatur; sed hac satione iugerum sex modiis, illa septem occupamus. Utraque cruda terra non incommode fit, daturque opera ut spisse aretur, nec tamen alte, nam si plus quattuor digitis adobrutum est semen eius, non facile prodit; propter quod non nulli prius quam serant, minimis aratris proscindunt atque ita iaciunt semina et sarculis adobruunt. 34 Ervum autem lætatur loco macro nec umido, quia luxuria plerumque corrumpitur. Potest autumno seri nec minus post brumam Ianuarii parte novissima vel toto Februario, dum ante Kalendas Martias, quem mensem universum negant agricolæ huic legumini convenire, quod eo tempore satum pecori sit noxium et præcipue bubus, quos pabulo suo cerebrosos reddat.Quinque modiis iugerum obseritur. 35 Cicera bubus ervi loco fresa datur in Hispania Bætica; quæ cum suspensa mola divisa est, paulum aqua maceratur, dum lentescat,atque ita mixta paleis succretispecori præbetur. Sed ervi duodecim fibræ satisfaciunt uni iugo, ciceræ sedecim. Eadem hominibus non inutilis neque iniucunda est; sapori certe nihilo differt a cicercula, colore tantum discernitur, nam est obsoletior et nigro propior. Seritur primo vel altero sulco mense Martio, ita ut postulat soli lætitia, quod eadem quattuor modiis, non numquam et tribus, interdum etiam duobus ac semodio iugerum occupat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
