Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 9, cap. 1

1 Feræ pecudes, ut capreoli, damacque, nec minus orygum cervorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac voluptatibus dominorum serviunt, modo quæstui ac reditibus. Sed qui venationem voluptati suæ claudunt, contenti sunt, utcunque competit proximus ædificio loci situs, munire viva- rium, semperque de manu cibos et aquam præbere: qui vero quæstum reditumque desiderant, cum est vicinum villæ nemus (id enim refert non procul esse ab oculis domini) sine cunctatione prædictis animalibus destinant.Et si naturalis defuit aqua, vel inducitur fluens, vel infossi lacus signino consternuntur, qui receptam pluviatilem contineant.Modus silvæ pro cuiusque facultatibus occupatur; 2 ac si lapidis et operæ vilitas suadeat, haud dubie cæmentis et calce formatus circumdatur murus: sin aliter, crudo latere ac luto constructus. 3 Ubi vero neutrum patrifamiliæ conducit, ratio postulat vacerris includi: sic enim appellatur genus clatrorum: idque fabricatur ex robore querceo, vel subereo. Nam oleæ rara est occasio. Quidquid denique sub iniuria pluviarum magis diuturnum est, pro conditione regionis ad hunc usum eligitur. Et sive teres arboris truncus, sive ut crassitudo postulavit, fissilis stipes compluribus locis per latus efforatur, et in circuitu vivarii certis intervenientibus spatiis defixus erigitur: deinde per transversa laterum cava transmittuntur ramices, qui exitus ferarum obserent. 4 Satis est autem vacerras inter pedes octonos defigere, serisque transversis ita clatrare, ne spatiorum laxitas, quæ foraminibus intervenit, pecudi præbeat fugam. Hoc autem modo licet etiam latissimas regiones tractusque montium claudere, sicuti Galliarum nec- non et in aliis quibusdam provinciis locorum vastitas patitur. Nam et fabricandis ingens est vacerris materiæcopia, et cetera in hanc rem feliciter suppetunt; quippe crebris fontibus abundat solum, 5 quod est maxime prædictis generibus salutare: tum etiam sua sponte pabula feris benignissime subministrat præcipueque saltus eliguntur, qui et' terrenis fetibus et arboribus abundant. Nam ut graminibus ita frugibus roburneis opus est 3: maximeque laudantur, qui sunt feracissimi querneæ glandis et iligneæ, nec minus cerrea,tumet arbuti, ceterorumque pomorum silvestrium, quæ diligentius persecuti sumus, cum de cohortalibus subus disputaremus. Nam eadem fere sunt pecudum silvestrium pabula, quæ domesticarum. 6 Contentus tamen non debet esse diligens paterfamilias cibis, quos suapte natura terra gignit, sed temporibus anni, quibus silvæ pabulis carent, condita messe clausis succurrere, hordeoque alere, vel adorco farre aut faba, primumque etiam vinaceis, quicquid denique vilissime constiterit, dare. Idque ut intelligant feræ præberi, unam vel alteram domi mansue-factam conveniet immittere, quæ pervagata totum vivarium cunctantes ad obiecta cibaria pecudes perducat. 7 Nec solum istud per hiemis penuriam fieri expedit, sed cum etiam fetæ partus ediderint, quo melius educant natos. Itaque custos vivarii frequenter speculari debebit, si iam effetæ sint, ut manu datis sustineantur frumentis. Nec vero patiendus est oryx, aut aper, aliusve quis ferus ultra quadrimatum senescere. Nam usque in hoc tempus capiunt incrementa, postea macescunt senectute. Quare dum viridis ætas pulchritudinem corporis conservat, ære mutandi sunt. 8 Cervus tamen compluribus annis sustineri potest. Nam diu iuvenis possidetur, quod ævi longioris vitam sortitus est. De minoris autem incrementianimalibus, qualis est lepus, hæc præcipimus,ut in iis vivariis, quæ maceria munita sunt, farraginis et olerum, feræ intubi lactucæque semina parvulis arcolis per diversa spatia factis iniciantur. Itemque Punicum cicer, vel hoc vermiculum,nec minus hordeum, et cicercula condita ex horreo promantur, et aqua cælesti macerata obiciantur. Nam sicca non nimis ab lepusculis appetuntur. 9 Hæc porro animalia vel similia his, etiam silente me, facile intelligitur, quam non expediat conferre in vivarium, quod vacerris circumdatum est: siquidem propter exiguitatem corporis facile clatris subrepunt, et liberos nactæ egressus fugam moliuntur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑