Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 8, cap. 1

1 Quæ fere consummabant, Publi Silvine, ruris experiendi 1 scientiam, quæque pecuariæ negotiationis exigebat ratio, septem memoravimus libris. Hic nunc sequentis numeri titulum possidebit: nec 2 quia proximam propriamque rustici curam desiderent ea, quæ dicturi sumus, sed quia non alio loco, quam in agris aut villis debeant administrari, et tamen agrestibus magis, quam urbanis prosint. 2 Quippe villaticæ pastiones, sicut pecuariæ, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur; et eisdem familiarem focum mensam-que pretiosis dapibus opulentent; postremo venditorum animalium pretio villæ reditum augeant. Quare de hoc quoque genere pastionis dicendum censui. 3 Est autem id fere vel in villa, vel circa villam. In villa est, quod appellant Græci ὀρνιθῶνασ καὶ περιστερεῶνασ; atque etiam eum datur liquoris facultas ἰχθυοστροφεῖα sedula cura exercentur. Ea sunt omnia, ut Latine potius loquamur, sicut avium cohortalium stabula, nec minus earum, quæ conclavibus sæptæ saginantur, vel aquatilium animalium receptacula. 4 Rursus circa villam ponuntur μελισσῶνεσ καὶ χηνοτροφεῖα, quin etiam λαγοτροφεῖα studiose administrantur, quæ nos similiter appellamus apum cubilia, apiaria, vel nantium volucrum, quæ stagnis piscinisque lætantur, aviaria, vel etiam pecudum silvestrium, quæ nemoribus clausis custodiuntur, vivaria.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑