Columella, De re rustica
1 De minore pecore dicturis, P. Silvine, principium tenebit minor in ora 1 Arcadiæ vilis hic vulgarisque asellus, cuius plerique rusticarum rerum auctores in emendis tuendisque iumentis præcipuam rationem volunt esse; nec iniuria. Nam etiam eo rure,2 quod pascuo caret, contineri potest, exiguo et qualicunque pabulo contentus. Quippe vel foliis spinisque vepraticis 3 alitur, vel obiecto fasce sarmentorum. Paleis vero, quæ pæne omnibus regionibus, abundant, etiam gliscit. 2 Tum imprudentis custodis negligentiam fortissime sustinet: plagarum et penuriæ tolerantissimus: propter quæ tardius deficit, quam ullum aliud armentum. Nam laboris et famis maxime patiens raro morbis afficitur. Huius animalis tam exiguæ tutelæ plurima et necessaria opera supra portionem respondent, cum et facilem terram qualis in Bætica totaque Libye sit levibus aratris proscindat, et 3 non minima pondera vehiculo trahat. Sæpe etiam, ut celeberrimus poeta memorat: tardi costas agitator aselli Vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens Incusum aut atræ massam picis urbe reportat. Iam vero molarum et conficiendi frumenti pæne solemnis est huius pecoris labor. Quare omne rus tanquam maxime necessarium instrumentum desiderat asellum, qui, ut dixi, pleraque utensilia et vehere in urbem et reportare collo vel dorso commode potest. Qualis autem species eius vel cura probatissima sit, superiore libro, cum de pretioso præciperetur, satis dictum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
