Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 5, cap. 1

1 Prioribus libris, quos ad te de constituendis colendisque vineis, Silvine, scripseram, nonnulla defuisse dixisti, quæ agrestium operum studiosi desiderarent; neque ego infitior aliqua me præteriisse, quamvis inquirentem sedulo, quæ nostri sæculi cultores quæque veteres literarum monumentis prodiderunt: sed cum sim professus 1 rusticæ rei præcepta, nisi fallor, asseveraveram, quæ vastitas 2 eius scientiæ contineret, non cuncta me dicturum, sed plurima. Nam illud in unius hominis prudentiam cadere non poterat. 2 Neque enim est ulla disciplina, non ars, quæ singulari consummata sit ingenio. Quapropter ut in magna silva boni venatoris est indagantem feras quamplurimas capere; nec cuiquam culpæ fuit non omnes cepisse: ita nobis abunde est, tam diffusæ materiæ, quam suscepimus, maximam partem tradidisse. Quippe cum ea velut omissa desiderentur, quæ non sunt propria nostræ professionis, ut proxime, cum de commetiendis agris rationem M. Trebellius noster requireret a me, vicinum atque adeo coniunctum esse censebat demonstranti, quemadmodum agrum pastinemus, præcipere etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus. 3 Quod ego non agricolæ sed mensoris officium esse dicebam: cum præsertim ne architecti quidem, quibus necesse est mensurarum nosse rationem, dignentur consummatorum ædificiorum, quæ ipsi disposuerint, modum comprehendere, sed aliud existiment professioni suæ convenire, aliud eorum, qui iam exstructa metiuntur, et imposito calculo perfecti operis rationem computant. Quo magis veniam tribuendam esse nostræ disciplinæ censeo, si eatenus progreditur, ut dicat, qua quidque ratione faciendum, non quantum id sit quod effecerit. 4 Verum quoniam familiariter a nobis tu quoque, Silvine, præcepta mensurarum desideras, obsequar voluntati tuæ, cum eo, ne dubites id opus geometrarum magis esse quam rusticorum, desque veniam, si quid in eo fuerit erratum, cuius scientiam mihi non vindice Sed ut ad rem redeam, modus omnis areæ pedali mensura comprehenditur, qui digitorum est XVI. Pes multiplicatus in passus et actus et climata et iugera et stadia centuriasque mox etiam in maiora spatia procedit. Passus pedes habet V. Actus minimus (ut ait M. Varro) latitudinis pedes quattuor, longitudinis habet pedes CXX. Clima quoquo versus pedum est LX. 5 Actus quadratus undique finitur pedibus CXX. Hoc duplicatum facit iugerum, et ab eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpavit: sed hunc actum provinciæ Bæticæ rustici acnuam vocant: itemque triginta pedum latitudinem et CLXXX longitudinem porcam dicunt. 6 At Galli candetum appellant in areis urbanis spatium centum pedum, in agrestibus autem pedum CL.. Semi-iugerum quoque arepennem vocant. Ergo (ut dixi) duo actus iugerum efficiunt longitudinem pedum CCXL, latitudinem pedum CXX. Quæ utræque summæ in se multiplicatæ quadratorum faciunt pedum milia viginti octo et octingentos. Stadium deinde habet passus CXXV, id est pedes DCXXV, quæ mensura octies efficit mille passus, sic veniunt quinque milia pedum. 7 Centuriam nunc dicimus (ut idem Varro ait) ducentorum iugerum modum. Olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit: sicuti tribus dictæ primum a partibus populi tripartito divisi, quæ tamen nunc multiplicatæ pristinum nomen possident. 8 Hæc non aliena, nec procul a ratiocinio, quod tradituri sumus, breviter præfari oportuit. Nunc veniamus ad propositum. Iugeri partes non omnes posuimus,sed eas, quæ cadunt in æstimationem facti operis. Nam minores persequi supervacuum fuit, pro quibus nulla merces dependitur.Igitur (ut diximus) iugerum habet quadratorum pedum viginti octo milia et octingentos: qui pedes efficiunt scripula CCLXXXVIII. 9 Ut autem a minima parte, id est, ab dimidio scripulo incipiam, pars quingentesima septuagesima sexta pedes efficit quinquaginta; id est iugeri dimidium scripulum. Pars ducentesima octogesima octava pedes centum; hoc est scripulum.Pars CXLIV pedes ec, hoc est scripula duo. Pars septuagesima et secunda pedes ecce, hoc est sextula in qua sunt scripula quattuor. Pars quadragesimo octava pedes DC, hoc est sici- 10 licus, in quo sunt scripula sex. Pars vigesima quarta pedes mille ducentos, hoe est semuncia, in qua scripula xii. Pars duodecima duo milia et quadris gentos, hoc est uncia, in qua sunt scripula xxiv. Pars sexta pedes quattuor milia et octingentos, hoc est sextans, in quo sunt scripula XXIV. Pars quarta pedesseptem milia et ducentos, hoc est quadrans, in quo sunt scripula LXXII. 11 Pars tertia pedes novem milia, et sexcentos, hoc est triens, in quo sunt scripula XCVI. Pars tertia et duodecima pedes duodecim milia hoc est quincunx, in quo sunt scripula CXX. Pars dimidia pedes quattuordecim milia et quadris gentos, hoc est semis, in quo sunt scripula CXLIV. Pars dimidia et duodecima, pedes sexdecim milia et octingentos, hoc est septunx, in quo sunt scripula CLXVIII. Partes duæ tertiæ pedes decem novem milia et ducentos, hoc est bes, in quo sunt scripula CXCII. Partes tres quartæ pedes unum et viginti milia et sexcentos, hoc est dodrans, in quo sunt scripula CCXVI. 12 Pars dimidia et tertia ped. viginti quattuor milia, hoc est dextans,in quo sunt scripula CCXL.Partes duæ tertiæet una quarta pedes viginti sex milia et quadringentos, hoc est deunx, in quo sunt seripula CCLXIV. Iugerum pedes viginti octo milia et octingentos, hoc est as,in quo sunt scripula CCXXXXVIII. 13 Iugeri autem modus si semper quadraret, et in agendis mensuris in longitudinem haberet pedes CCXL,inlatitudinem pedes cxx, expeditissimum esset eius ratiocinium. Sed quoniam diversæ formæ agrorum veniunt in disputa- tionem, cuiusque generis species subiciemus, quibus quasi formulis utemur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑