Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 4, cap. 1

1 Cum de vineis conserendis librum a me scriptum, Publi Silvine, compluribus agricolationis studiosis relegisses,1 quosdam repertos esse ais, 2 qui cetera quidem nostra præcepta laudassent, unum tamen atque alterum reprehendissent: quippe seminibus vineaticis nimium me profundos censuisse fieri scrobes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus prodiderant; singulasque viviradices singulis adminiculis parum prudenter contribuisse, cum permiserint idem illi auctores minore sumptu geminis materiis unius seminis 3 diductis duo continua per ordinem vestire pedamenba. Quæ utraque reprehensio ambiguam magis habet æstimationem quam veram. 2 Etenim, ut quod prius proposui prius refellam, si contenti bipedanea scrobe futuri sumus, quid ita censemus altius pastinare tam humili mensura vitem posituri? Dicet aliquis, " ut sit inferior tenera subiacens terra, quæ non arceat, nec duritie sua repellat novas 3 irrepentes radiculas."Istud quidem contingere potest etiam, si ager bipalio moveatur et deprimatur scrobis in regesto, quod est fermentatum plus dupondio semisse; nam semper in plano effosa et regestahumus tumidior est quam gradus soli crudi. Nec sane positio seminum præaltum sibi cubile substerni desiderat; 4 verum abunde est semipedaneam consitis resolutam vitibus terram subiacere,quæ velut hospitali atque etiam materno sinu recipiat incrementa virentium. Exemplum eius rei capiamus in arbusto, ubi cum scrobes defodimus, admodum exiguum pulveris viviradici subicimus. 5 Venor igitur causa est depressius pastinandi, quoniam iugata vineta melius consurgunt altioribus demersa scrobibus. Nam bipedanei vix etiam provincialibus agricolis approbari possint,apud quos humili statu vitis plerumque iuxta terram coercetur; cum quæ iugo destinetur,altiore fundamento stabilienda sit, quando si modo scandit excelsius, plus alimenti terræque desiderat. 6 Et ideo in maritandis arboribus nemo minorem tripedanea scrobem vitibus comparat. Ceterum illa parum prudens agricolarum studio: præcipua essecommoda humilis positionis, quod et celeriter adolescant semina quæ non fatigentur multo soli pressa pondere, fiantque uberiora quæ leviter suspensa sint. Nam utraque ista Iuli Attici ratio convincitur exemplo arbustivæ positionis, quæ scilicet multo validiorem fertilioremque stirpem reddit;quod non faceret, si laborarent altius demersa semina. 7 Quid quod pastinati humus, dum est recens soluta laxataque, velut fermento quodam intumescit? cum deinde non longissimam cepit vetustatem, condensata subsidit, ac velut innatantes radices vitium summo solo destituit? Hoc autem minus accidit nostræ sationi, in qua maiore mensura vitis demittitur. Nam quod in profundo semina frigore laboraredicuntur, nos quoque non diffitemur. 8 Sed non est dupondii et dodrantis altitudo, quæ istud efficere possit; cum præsertim, quod paulo ante rettulimus, depressior arbustivæ vitis satio tamen effugiat prædictum incommodum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑