Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 3, cap. 1

1 " Hactenus arvorum cultus," ut ait præstantissima poeta. Nihil enim prohibet nos, Publi Silvine, de iisdem1 rebus dicturos celeberrima carminis suspicari 2 principio.3 Sequitur arborum cura, quæ pars rei rusticæ vel maxima est. Earum species diversæ et multiformes sunt: quippe varii generis, sicut auctor idem refert, nullis hominum cogentibus ipsæ Sponte sua veniunt; 2 multæ etiam nostra manu satæ procedunt. Sed quæ non ope humana gignuntur, silvestres ac feræ, sui cuiusque ingenii poma vel semina gerunt; at quibus labor adhibetur, magis aptæ sunt frugibus. De eo igitur prius genere dicendum est quod nobis alimenta præbet. Idque tripertito dividitur. Nam ex surculo vel arbor procedit, ut olea; vel frutex, ut palma campestris; vel tertium quiddam quod nec arborem nec fruticem proprie dixerimus, 3 ut est vitis. Hanc nos ceteris stirpibus iure præponimus, non tantum fructus dulcedine, sed etiam facilitate per quam omni pæne regione et omni declinatione mundi, nisi tamen glaciali vel præfervida, curæ mortalium respondet, tamque felix campis quam collibus provenit, et in densa non minus quam in resoluta, sæpe etiam gracili; atque pingui et macra, siccaque et uliginosa. 4 Tum sola maxime utramque patitur intemperiem cæli vel sub axe frigido, vel æstuoso procellosoque. Refert tamen cuius generis aut quo habitu vitem pro regionis statu colere censeas. Neque enim omni cælo solove cultus idem, neque est unum stirpis eius genus: quodque præcipuum est ex omnibus non facile dictu est, cum suum cuique regioni magis aut minus aptum esse doceat usus. 5 Exploratum tamen habebit prudens agricola genus vitis habile campo, quod nebulas pruinamque sine noxa perfert; colli, quod siceitatem ventosque patitur. Pingui et uberi dabit agro gracilem vitem, nec natura nimis fecundam; macro feracem; terræ densæ vehementem, multaque materia frondentem; resoluto et læto solo, rari sarmenti. Humido loco sciet non recte mandari fructus teneri et amplioris acini,sed callosi et angusti frequentisque vinacei; sicco recte contribui diversæ quoque naturæ semina. 6 Sed et post hæc non ignorabit dominus loci, plus posse qualitatem cæli frigidam vel calidam, siccam vel roscidam, grandinosam ventosamque vel placidam, serenam vel nebulosam: 7 frigidæque aut nebulosæ duorum generum vites aptabit, seu præcoques, quarum maturitas frugum præcurrit hiemem; seu firmi durique acini, quarum inter caligines uvæ deflorescunt, et mox gelicidiis ac pruinis, ut aliarum caloribus, mitescunt. Ventoso quoque et tumultuoso statu cæli fidenter easdem tenaces ac duri acini committet. Rursus calido teneriores uberioresque concredet. Sicco destinabit eas quæ pluviis aut continuis roribus putrescunt; roscido, quæ siccitatibus laborant; grandinoso quæ foliis duris latisque sunt, quo melius protegant fructum. Nam placida et serena regio nullam non recipit; commodissime tamen eam, cuius vel uvæ vel acini celeriter decidunt. 8 At si voto est eligendus vineis locus et status cæli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius; nec exile nec lætissimum, proximum tamen uberi; nec campestre nec præceps, simile tamen edito campo; nec siccum nec uliginosum, modice tamen roscidum; quod fontibus non in summo non in profundo terræ scaturiat, sed ut vicinum radicibus umorem sumministret—eumque nec amarum nec salsum, 9 ne saporem vini corrumpat, et incrementa virentium veluti quadam scabra rubigine coerceat, si modo credimus Vergilio dicenti, Salsa autem tellus, et quæ perhibetur amara, Frugibus infelix; ea nec mansuescit arando, Nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat. 10 Cælum porro neque nivale vinea, sicut prædixi, nec rursus æstuosurndesiderat, calido tamen potius quam frigido lætatur; imbribus magis quam serenitatibus offenditur; et solo sicco quam nimis pluvioso est amicior; perflatu modico leniquegaudet, procellis obnoxia est. Atque hæc maxime probabilis est cæli et soli qualitas.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑