Cicero, De oratore
Verum ut aliquando ad causas deducamus illum, quem constituimus, et eas quidem, in quibus plusculum negoti est, iudiciorum atque litium—riserit aliquis fortasse hoc præceptum; est enim non tam acutum quam necessarium magisque monitoris non fatui quam eruditi magistri—hoc ei primum præcipiemus, quascumque causas erit tractaturus, ut eas diligenter penitusque cognoscat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
