Cicero, De oratore
Atque esse tamen multos videmus, qui neminem imitentur et suapte natura, quod velint, sine cuiusquam similitudine consequantur; quod et in vobis animadverti recte potest, Cæsar et Cotta; quorum alter inusitatum nostris quidem oratoribus leporem quendam et salem, alter acutissimum et subtilissimum dicendi genus est consecutus; neque vero vester æqualis C. Curio, patre mea sententia vel eloquentissimo temporibus illis, quemquam mihi magno opere videtur imitari; qui tamen verborum gravitate et elegantia et copia suam quandam expressit quasi formam figuramque dicendi; quod ego maxime iudicare potui in ea causa, quam ille contra me apud centumviros pro fratribus Cossis dixit; in qua nihil illi defuit, quod non modo copiosus, sed etiam sapiens orator habere deberet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
