Cicero, De oratore
Nunc, quoniam uterque vestrum patefecit earum ipsarum rerum aditum, quas quærimus, et quoniam princeps Crassus eius sermonis ordiendi fuit, date nobis hanc veniam, ut ea, quæ sentitis de omni genere dicendi, subtiliter persequamini; quod quidem si erit a vobis impetratum, magnam habebo, Crasse, huic palæstræ et Tusculano tuo gratiam et longe Academiæ illi ac Lycio tuum hoc suburbanum gymnasium anteponam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
