Cicero, De oratore
Hic Sulpicius me quidem inquit recte mones, idque mihi gratum est; sed ne te quidem, Antoni, multum scriptitasse arbitror. Tum ille quasi vero inquit non ea præcipiam aliis, quæ mihi ipsi desint: sed tamen ne tabulas quidem conficere existimor: verum et in hoc ex re familiari mea et in illo ex eo, quod dico, quantulum id cumque est, quid faciam iudicari potest.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
