Cicero, De oratore
Sed illuc redeo: videtisne, quantum munus sit oratoris historia? Haud scio an flumine orationis et varietate maximum; neque eam reperio usquam separatim instructam rhetorum præceptis; sita sunt enim ante oculos. Nam quis nescit primam esse historiæ legem, ne quid falsi dicere audeat? Deinde ne quid veri non audeat? Ne quæ suspicio gratiæ sit in scribendo? Ne quæ simultatis?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
