Cicero, De oratore
Nihil sane inquit Catulus necesse est. Quid si, quod sæpe summis viris accidit, mandata sint exponenda aut in senatu ab imperatore aut ad imperatorem aut ad regem aut ad populum aliquem a senatu, num quia genere orationis in eius modi causis accuratiore est utendum, idcirco pars etiam hæc causarum numeranda videtur aut propriis præceptis instruenda? Minime vero, inquit Catulus; non enim deerit homini diserto in eius modi rebus facultas ex ceteris rebus et causis comparata.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
