Cicero, De oratore
ex eis enim fontibus, unde ad omnia ornamenta dicendi præcepta sumuntur, licebit etiam laudationem ornare neque illa elementa desiderare, quæ ut nemo tradat, quis est qui nesciat, quæ sint in homine laudanda? Positis enim eis rebus, quas Crassus in illius orationis suæ, quam contra conlegam censor habuit, principio dixit: quæ natura aut fortuna darentur hominibus, in eis rebus se vinci posse animo æquo pati; quæ ipsi sibi homines parare possent, in eis rebus se pati non posse vinci; qui laudabit quempiam, intelleget exponenda sibi esse fortunæ bona;
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
