Cicero, De oratore
Hic Catulus adrisit et simul, præcisa inquit mihi quidem est dubitatio, quoniam neque domi imperaram et hic, apud quem eram futurus, sine mea sententia tam facile promisit. Tum omnes oculos in Antonium coniecerunt, et ille audite vero, audite, inquit hominem enim audietis de schola atque a magistro et Græcis litteris eruditum, et eo quidem loquar confidentius, quod Catulus auditor accessit, cui non solum nos Latini sermonis, sed etiam Græci ipsi solent suæ linguæ subtilitatem elegantiamque concedere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
