Cicero, De oratore
postero autem die, cum illi maiores natu satis quiessent et in ambulationem ventum esset, dicebat tum Scævolam duobus spatiis tribusve factis dixisse cur non imitamur, Crasse, Socratem illum, qui est in Phædro Platonis? Nam me hæc tua platanus admonuit, quæ non minus ad opacandum hunc locum patulis est diffusa ramis, quam illa, cuius umbram secutus est Socrates, quæ mihi videtur non tam ipsa acula, quæ describitur, quam Platonis oratione crevisse, et quod ille durissimis pedibus fecit, ut se abiceret in herba atque ita illa, quæ philosophi divinitus ferunt esse dicta, loqueretur, id meis pedibus certe concedi est æquius.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
